| Venio nunc ad eam civitatem in quam ego multa et | 52.1 |
| magna studia et officia contuli, et quam meus frater in | |
| primis colit atque diligit. Quae si civitas per viros bonos | |
| gravisque homines querelas ad vos detulisset, paulo com- | |
| moverer magis. Nunc vero quid putem? Trallianos | 5 |
| Maeandrio causam publicam commisisse, homini egenti, sor- | |
| dido, sine honore, sine existumatione, sine censu? Vbi | |
| erant illi Pythodori, Aetidemi, Lepisones, ceteri homines | |
| apud nos noti, inter suos nobiles, ubi illa magnifica et | |
| gloriosa ostentatio civitatis? Nonne esset puditum, si hanc | 10 |
| causam agerent severe, non modo legatum sed Trallianum | |
| omnino dici Maeandrium? Huic illi legato, huic publico | |
| testi patronum suum iam inde a patre atque maioribus, | |
| L. Flaccum, mactandum civitatis testimonio tradidissent? | |
| Non est ita, iudices, non est profecto. Vidi ego in quodam | 53.1 |
| iudicio nuper Philodorum testem Trallianum, vidi Parrha- | |
| sium, vidi Archidemum, cum quidem idem hic mihi Maean- | |
| drius quasi ministrator aderat subiciens quid in suos civis | |
| civitatemque, si vellem, dicerem. Nihil enim illo homine | 5 |
| levius, nihil egentius, nihil inquinatius. Qua re, si hunc | |
| habent auctorem Tralliani doloris sui, si hunc custodem | |
| litterarum, si hunc testem iniuriae, si hunc actorem quere- | |
| larum, remittant spiritus, comprimant animos suos, sedent | |
| adrogantiam, fateantur in Maeandri persona esse expressam | 10 |
| speciem civitatis. Sin istum semper illi ipsi domi proteren- | |
| dum et conculcandum putaverunt, desinant putare auctori- | |
| tatem esse in eo testimonio cuius auctor inventus est nemo. | |
| Sed exponam quid in re <sit> ut quam ob rem ista civitas | |
| neque severe Flaccum oppugnarit neque benigne defen- | 15 |
| derit scire possitis. Erat ei Castriciano nomine irata, de | 54.1 |
| quo toto respondit Hortensius; invita solverat Castricio | |
| pecuniam iam diu debitam. Hinc totum odium, hinc | |
| omnis offensio. Quo cum venisset Laelius ad iratos et illud | |
| Castricianum volnus dicendo refricuisset, siluerunt prin- | 5 |
| cipes neque in illa contione adfuerunt neque istius decreti | |
| ac testimoni auctores esse voluerunt. Vsque adeo orba | |
| fuit ab optimatibus illa contio ut princeps principum esset | |
| Maeandrius; cuius lingua quasi flabello seditionis illa tum | |
| est egentium contio ventilata. Itaque civitatis pudentis, ut | 55.1 |
| ego semper existimavi, et gravis, ut ipsi existimari volunt, | |
| iustum dolorem querelasque cognoscite. Quae pecunia | |
| fuerit apud se Flacci patris nomine a civitatibus, hanc a se | |
| esse ablatam queruntur. Alio loco quaeram quid licuerit | 5 |
| Flacco; nunc tantum a Trallianis requiro, quam pecuniam | |
| ab se ablatam querantur, suamne dicant, sibi a civitatibus | |
| conlatam in usum suum. Cupio audire. 'Non,' inquit, | |
| 'dicimus.' Quid igitur? 'Delatam ad nos, creditam no- | |
| bis L. Flacci patris nomine ad eius dies festos atque ludos.' | 10 |
| Quid tum? 'Hanc te,' inquit, 'capere non licuit.' Iam id | 56.1 |
| videro, sed primum illud tenebo. Queritur gravis, locuples, | |
| ornata civitas, quod non retinet alienum; spoliatam se dicit, | |
| quod id non habet quod eius non fuit. Quid hoc impuden- | |
| tius dici aut fingi potest? Delectum est oppidum, quo in | 5 |
| oppido universa pecunia a tota Asia ad honores L. Flacci | |
| poneretur. Haec pecunia tota ab honoribus translata est | |
| in quaestum et faenerationem; recuperata est multis post | |
| annis. Quae civitati facta est iniuria? At moleste fert | 57.1 |
| civitas. Credo; avolsum est enim praeter spem quod erat | |
| spe devoratum lucrum. At queritur. Impudenter facit; | |
| non enim omnia quae dolemus, eadem queri iure possumus. | |
| At accusat verbis gravissimis. Non civitas, sed imperiti | 5 |
| homines a Maeandrio concitati. Quo loco etiam atque | |
| etiam facite ut recordemini quae sit temeritas multitudinis, | |
| quae levitas propria Graecorum, quid in contione sedi- | |
| tiosa valeat oratio. Hic, in hac gravissima et moderatissima | |
| civitate, cum est forum plenum iudiciorum, plenum magi- | 10 |
| stratuum, plenum optimorum virorum et civium, cum specu- | |
| latur atque obsidet rostra vindex temeritatis et moderatrix | |
| offici curia, tamen quantos fluctus excitari contionum vi- | |
| detis! Quid vos fieri censetis Trallibus? an id quod | |
| Pergami? Nisi forte hae civitates existimari volunt faci- | 15 |
| lius una se epistula Mithridatis moveri impellique potuisse | |
| ut amicitiam populi Romani, fidem suam, iura omnia offici | |
| humanitatisque violarent, quam ut filium testimonio laede- | |
| rent cuius patrem armis pellendum a suis moenibus cen- | |
| suissent. Qua re nolite mihi ista nomina civitatum nobilium | 58.1 |
| opponere; quos enim hostis haec familia contempsit, num- | |
| quam eosdem testis pertimescet. Vobis autem est con- | |
| fitendum, si consiliis principum vestrae civitates reguntur, | |
| non multitudinis temeritate, sed optimatium consilio bellum | 5 |
| ab istis civitatibus cum populo Romano esse susceptum; | |
| sin ille tum motus est temeritate imperitorum excitatus, | |
| patimini me delicta volgi a publica causa separare. At | 59.1 |
| enim istam pecuniam huic capere non licuit. Vtrum voltis | |
| patri Flacco licuisse necne? Si licuit <uti>, sicuti certe licuit, | |
| ad eius honores conlata, ex quibus nihil ipse capiebat, | |
| patris pecuniam recte abstulit filius; si non licuit, tamen | 5 |
| illo mortuo non modo filius sed quivis heres rectissime | |
| potuit auferre. Ac tum quidem Tralliani cum ipsi gravi | |
| faenore istam pecuniam multos annos occupavissent, a | |
| Flacco tamen omnia quae voluerunt impetraverunt, neque | |
| tam fuerunt impudentes ut id quod Laelius dixit dicere | 10 |
| auderent, hanc ab se pecuniam abstulisse Mithridatem. | |
| Quis enim erat qui non sciret in ornandis studiosiorem | |
| Mithridatem quam in spoliandis Trallianis fuisse? Quae | 60.1 |
| quidem a me si, ut dicenda sunt, dicerentur, gravius age- | |
| rem, iudices, quam adhuc egi, quantam Asiaticis testibus | |
| fidem habere vos conveniret; revocarem animos vestros ad | |
| Mithridatici belli memoriam, ad illam universorum civium | 5 |
| Romanorum per tot urbis uno puncto temporis miseram | |
| crudelemque caedem, praetores nostros deditos, legatos in | |
| vincla coniectos, nominis prope Romani memoriam cum | |
| vestigio <omni> imperi non modo ex sedibus Graecorum | |
| verum etiam ex litteris esse deletam. Mithridatem domi- | 10 |
| num, illum patrem, illum conservatorem Asiae, illum Euhium, | |
| Nysium, Bacchum, Liberum nominabant. Vnum atque | 61.1 |
| idem erat tempus cum L. Flacco consuli portas tota Asia | |
| claudebat, Cappadocem autem illum non modo recipiebat | |
| suis urbibus verum etiam ultro vocabat. Liceat haec nobis, | |
| si oblivisci non possumus, at tacere, liceat mihi potius de | 5 |
| levitate Graecorum queri quam de crudelitate; auctori- | |
| tatem isti habeant apud eos quos esse omnino noluerunt? | |
| Nam, quoscumque potuerunt, togatos interemerunt, nomen | |
| civium Romanorum quantum in ipsis fuit sustulerunt. In | |
| hac igitur urbe se iactant quam oderunt, apud eos quos | 10 |
| inviti vident, in ea re publica ad quam opprimendam non | |
| animus eis, sed vires defuerunt? Aspiciant hunc florem | |
| legatorum laudatorumque Flacci ex vera atque integra | |
| Graecia; tum se ipsi expendant, tum cum his comparent, | |
| tum, si audebunt, dignitati horum anteponant suam. | 15 |