| Adsunt Athenienses, unde humanitas, doctrina, religio, | 62.1 |
| fruges, iura, leges ortae atque in omnis terras distributae | |
| putantur; de quorum urbis possessione propter pulchritu- | |
| dinem etiam inter deos certamen fuisse proditum est; quae | |
| vetustate ea est ut ipsa ex sese suos civis genuisse ducatur, | 5 |
| et eorum eadem terra parens, altrix, patria dicatur, auctori- | |
| tate autem tanta est ut iam fractum prope ac debilitatum | |
| Graeciae nomen huius urbis laude nitatur. Adsunt Lace- | 63.1 |
| daemonii, cuius civitatis spectata ac nobilitata virtus non | |
| solum natura corroborata verum etiam disciplina putatur; | |
| qui soli toto orbe terrarum septingentos iam annos amplius | |
| unis moribus et numquam mutatis legibus vivunt. Adsunt | 5 |
| ex Achaia cuncta multi legati, Boeotia, Thessalia, quibus | |
| locis nuper legatus Flaccus imperatore Metello praefuit. | |
| Neque vero te, Massilia, praetereo quae L. Flaccum <tribunum> | |
| militum quaestoremque cognosti; cuius ego civitatis disci- | |
| plinam atque gravitatem non solum Graeciae, sed haud scio | 10 |
| an cunctis gentibus anteponendam iure dicam; quae tam | |
| procul a Graecorum omnium regionibus, disciplinis linguaque | |
| divisa cum in ultimis terris cincta Gallorum gentibus barba- | |
| riae fluctibus adluatur, sic optimatium consilio gubernatur ut | |
| omnes eius instituta laudare facilius possint quam aemulari. | 15 |
| Hisce utitur laudatoribus Flaccus, his innocentiae testibus, | 64.1 |
| ut <Graecorum cupiditati> Graecorum auxilio resistamus. |