| Quamquam quis ignorat, qui modo umquam mediocriter | 64.3 |
| res istas scire curavit, quin tria Graecorum genera sint | |
| vere? quorum uni sunt Athenienses, quae gens Ionum | 5 |
| habebatur, Aeolis alteri, Doris tertii nominabantur. Atque | |
| haec cuncta Graecia, quae fama, quae gloria, quae doctrina, | |
| quae plurimis artibus, quae etiam imperio et bellica laude | |
| floruit, parvum quendam locum, ut scitis, Europae tenet | |
| semperque tenuit, Asiae maritimam oram bello superatam | 10 |
| cinxit urbibus, non ut victam coloniis illam constringeret, sed | |
| ut obsessam teneret. Quam ob rem quaeso a vobis, Asia- | 65.1 |
| tici testes, ut, cum vere recordari voletis quantum auctori- | |
| tatis in iudicium adferatis, vosmet ipsi describatis Asiam | |
| nec quid alienigenae de vobis loqui soleant, sed quid vosmet | |
| ipsi de genere vestro statuatis, memineritis. Namque, ut | 5 |
| opinor, Asia vestra constat ex Phrygia, Mysia, Caria, Lydia. | |
| Vtrum igitur nostrum est an vestrum hoc proverbium, | |
| 'Phrygem plagis fieri solere meliorem'? Quid? de tota | |
| Caria nonne hoc vestra voce volgatum est, 'si quid cum | |
| periculo experiri velis, in Care id potissimum esse facien- | 10 |
| dum'? Quid porro in Graeco sermone tam tritum atque | |
| celebratum est quam, si quis despicatui ducitur, ut 'Myso- | |
| rum ultimus' esse dicatur? Nam quid ego dicam de | |
| Lydia? Quis umquam Graecus comoediam scripsit in qua | |
| servus primarum partium non Lydus esset? Quam ob | 15 |
| rem quae vobis fit iniuria, si statuimus vestro nobis iudicio | |
| standum esse de vobis? Equidem mihi iam satis superque | 66.1 |
| dixisse videor de Asiatico genere testium; sed tamen | |
| vestrum est, iudices, omnia quae dici possunt in hominum | |
| levitatem, inconstantiam, cupiditatem, etiam si a me minus | |
| dicuntur, vestris animis et cogitatione comprendere. | 5 |