At Falcidianum crimen est ingens; talenta quinquaginta 90.1
se Flacco dicit dedisse. Audiamus hominem. Non adest.
Quo modo igitur dicit? Epistulam mater eius profert et
alteram soror; scriptum ad se dicunt esse ab illo tantam
pecuniam Flacco datam. Ergo is cui, si aram tenens 5
iuraret, crederet nemo, per epistulam quod volet iniuratus
probabit? At qui vir! quam non amicus suis civibus! qui
patrimonium satis lautum, quod hic nobiscum conficere
potuit, Graecorum conviviis maluit dissipare. Quid attinuit 91.1
relinquere hanc urbem, libertate tam praeclara carere, adire
periculum navigandi? quasi bona comesse Romae non
liceret. Nunc denique materculae suae festivus filius,
aniculae minime suspiciosae, purgat se per epistulam, ut 5
eam pecuniam quacum traiecerat non consumpsisse, sed
Flacco dedisse videatur. At fructus isti Trallianorum
Globulo praetore venierant; Falcidius emerat HS non-
gentis milibus. Si dat tantam pecuniam Flacco, nempe
idcirco dat ut rata sit emptio. Emit igitur aliquid quod 10
certe multo pluris esset; dat de lucro, nihil detrahit de vivo.
Cur Albanum venire iubet, cur matri praeterea blanditur, 92.1
cur epistulis et sororis et matris imbecillitatem aucupatur,
postremo cur non audimus ipsum? Retinetur, credo, in
provincia. Mater negat. 'Venisset,' inquit, 'si esset
denuntiatum.' Tu certe coegisses, si ullum firmamentum 5
in illo teste posuisses; sed hominem a negotio abducere
noluisti. Magnum erat ei certamen propositum, magna
cum Graecis contentio; qui tamen, ut opinor, iacent victi.
Nam iste unus totam Asiam magnitudine poculorum
bibendoque superavit. Sed tamen quis tibi, Laeli, de 10
epistulis istis indicavit? Mulieres negant se scire qui sit.
Ipse igitur ille tibi se ad matrem et sororem scripsisse
narravit? An etiam scripsit oratu tuo? At vero M. Aebu- 93.1
tium, constantissimum et pudentissimum hominem, Falcidi
adfinem, nihil interrogas, nihil eius generum pari fide
praeditum, C. Manilium? qui profecto de tanta pecunia,
si esset data, nihil audisse non possent. His tu igitur 5
epistulis, Deciane, recitatis, his mulierculis productis, illo
absente auctore laudato tantum te crimen probaturum
putasti, praesertim cum ipse non deducendo Falcidium iudi-
cium feceris plus falsam epistulam habituram ponderis quam
ipsius praesentis fictam vocem et simulatum dolorem? 10