Sed quid ego de epistulis Falcidi aut de Androne Sextilio
|
94.1
|
aut de Deciani censu tam diu disputo, de salute omnium
|
|
nostrum, de fortunis civitatis, de summa re publica taceo?
|
|
quam vos universam in hoc iudicio vestris, <vestris> inquam,
|
|
umeris, iudices, sustinetis. Videtis quo in motu temporum,
|
5
|
quanta in conversione rerum ac perturbatione versemur.
|
|
Cum alia multa certi homines, tum hoc vel maxime
|
|
moliuntur ut vestrae quoque mentes, vestra iudicia, vestrae
|
|
sententiae optimo cuique infestissimae atque inimicissimae
|
|
reperiantur. Gravia iudicia pro rei publicae dignitate multa
|
10
|
de coniuratorum scelere fecistis. Non putant satis con-
|
|
versam rem publicam, nisi in eandem impiorum poenam
|
|
optime meritos civis detruserint. Oppressus est C. Antonius.
|
95.1
|
Esto; habuit quandam ille infamiam suam; neque tamen
|
|
ille ipse, pro meo iure dico, vobis iudicibus damnatus esset,
|
|
cuius damnatione sepulcrum L. Catilinae floribus ornatum
|
|
hominum audacissimorum ac domesticorum hostium con-
|
5
|
ventu epulisque celebratum est. Iusta Catilinae facta sunt;
|
|
nunc a Flacco Lentuli poenae per vos expetuntur. Quam
|
|
potestis P. Lentulo, qui vos in complexu liberorum coniu-
|
|
gumque vestrarum trucidatos incendio patriae sepelire
|
|
conatus est, mactare victimam gratiorem quam si L. Flacci
|
10
|
sanguine illius nefarium in vos omnis odium saturaveritis?
|
|
Litemus igitur Lentulo, parentemus Cethego, revocemus
|
96.1
|
eiectos; nimiae pietatis et summi amoris in patriam vicissim
|
|
nos poenas, si ita placet, sufferamus. Nos iam ab indicibus
|
|
nominamur, in nos crimina finguntur, nobis pericula com-
|
|
parantur. Quae si per alios agerent, si denique per populi
|
5
|
nomen civium imperitorum multitudinem concitassent,
|
|
aequiore animo ferre possemus; illud vero ferri non potest,
|
|
quod per senatores et per equites Romanos, qui haec omnia
|
|
pro salute omnium communi consilio, una mente atque
|
|
virtute gesserunt, harum rerum auctores, duces, principes
|
10
|
spoliari omnibus fortunis atque civitate expelli posse arbi-
|
|
trantur. Etenim populi Romani perspiciunt eandem
|
|
mentem et voluntatem; omnibus rebus quibus potest
|
|
populus Romanus significat quid sentiat; nulla varietas
|
|
est inter homines opinionis, nulla voluntatis, nulla sermonis.
|
15
|
Qua re, si quis illuc me vocat, venio; populum Romanum
|
97.1
|
disceptatorem non modo non recuso sed etiam deposco.
|
|
Vis absit, ferrum ac lapides removeantur, operae facessant,
|
|
servitia sileant; nemo erit tam iniustus qui me audierit,
|
|
sit modo liber et civis, quin potius de praemiis meis quam
|
5
|
de poena cogitandum putet. O di immortales! quid hoc
|
|
miserius? Nos qui P. Lentulo ferrum et flammam de
|
|
manibus extorsimus, imperitae multitudinis iudicio con-
|
|
fidimus, lectissimorum civium et amplissimorum sententias
|
|
pertimescimus! M'. Aquilium patres nostri multis avaritiae
|
98.1
|
criminibus testimoniisque convictum, quia cum fugitivis
|
|
fortiter bellum gesserat, iudicio liberaverunt. Consul ego
|
|
nuper defendi C. Pisonem; qui, quia consul fortis con-
|
|
stansque fuerat, incolumis est rei publicae conservatus.
|
5
|
Defendi item consul L. Murenam, consulem designatum.
|
|
Nemo illorum iudicum clarissimis viris accusantibus audi-
|
|
endum sibi de ambitu putavit, cum bellum iam gerente
|
|
Catilina omnes me auctore duos consules Kalendis Ianuariis
|
|
scirent esse oportere. Innocens et bonus vir et omnibus
|
10
|
rebus ornatus bis hoc anno me defendente absolutus est,
|
|
A. Thermus. Quanta rei publicae causa laetitia populi
|
|
Romani, quanta gratulatio consecuta est! Semper graves
|
|
et sapientes iudices in rebus iudicandis quid utilitas civitatis,
|
|
quid communis salus, quid rei publicae tempora poscerent,
|
15
|
cogitaverunt. Cum tabella vobis dabitur, iudices, non de
|
99.1
|
Flacco dabitur solum, dabitur de ducibus auctoribusque
|
|
conservandae civitatis, dabitur de omnibus bonis civibus,
|
|
dabitur de vobismet ipsis, dabitur de liberis vestris, de vita,
|
|
de patria, de salute communi. Non iudicatis in hac causa
|
5
|
de exteris nationibus, non de sociis; de vobis atque de
|
|
vestra re publica iudicatis. Quod si provinciarum vos ratio
|
100.1
|
magis movet quam vestra, ego vero non modo non recuso
|
|
sed etiam postulo ut provinciarum auctoritate moveamini.
|
|
Etenim opponemus Asiae provinciae primum magnam
|
|
partem eiusdem provinciae quae pro huius periculis legatos
|
5
|
laudatoresque misit, deinde provinciam Galliam, provin-
|
|
ciam Ciliciam, <provinciam> Hispaniam, provinciam Cretam;
|
|
Graecis autem Lydis et Phrygibus et Mysis obsistent
|
|
Massilienses, Rhodii, Lacedaemonii, Athenienses, cuncta
|
|
Achaia, Thessalia, Boeotia; Septimio et Caelio testibus
|
10
|
P. Servilius et Q. Metellus huius pudoris integritatisque
|
|
testes repugnabunt; Asiaticae iuris dictioni urbana iuris
|
|
dictio respondebit; annui temporis criminationem omnis
|
|
aetas L. Flacci et perpetua vita defendet. Et, si prodesse
|
101.1
|
L. Flacco, iudices, debet, quod se tribunum militum, quod
|
|
quaestorem, quod legatum imperatoribus clarissimis, exer-
|
|
citibus ornatissimis, provinciis gravissimis dignum suis
|
|
maioribus praestitit, prosit quod hic vobis videntibus in
|
5
|
periculis communibus omnium nostrum sua pericula cum
|
|
meis coniunxit, prosint honestissimorum municipiorum
|
|
coloniarumque laudationes, prosit etiam senatus populique
|
|
Romani praeclara et vera laudatio. O nox illa quae paene
|
102.1
|
aeternas huic urbi tenebras attulisti, cum Galli ad bellum,
|
|
Catilina ad urbem, coniurati ad ferrum et flammam voca-
|
|
bantur, cum ego te, Flacce, caelum noctemque contestans
|
|
flens flentem obtestabar, cum tuae fidei optimae et specta-
|
5
|
tissimae salutem urbis et civium commendabam! Tu tum,
|
|
Flacce, praetor communis exiti nuntios cepisti, tu inclusam
|
|
in litteris rei publicae pestem deprehendisti, tu periculorum
|
|
indicia, tu salutis auxilia ad me et ad senatum attulisti.
|
|
Quae tibi tum gratiae sunt a me actae, quae ab senatu,
|
10
|
quae a bonis omnibus! Quis tibi, quis C. Pomptino,
|
|
fortissimo viro, quemquam bonum putaret umquam non
|
|
salutem verum honorem ullum denegaturum? O Nonae
|
|
illae Decembres quae me consule fuistis! quem ego diem
|
|
vere natalem huius urbis aut certe salutarem appellare
|
15
|
possum. O nox illa quam iste est dies consecutus, fausta
|
103.1
|
huic urbi, miserum me, metuo ne funesta nobis! Qui tum
|
|
animus L. Flacci—nihil dicam enim de me—qui amor in
|
|
patriam, quae virtus, quae gravitas exstitit! Sed quid ea
|
|
commemoro quae tum cum agebantur uno consensu
|
5
|
omnium, una voce populi Romani, uno orbis terrae testi-
|
|
monio in caelum laudibus efferebantur, nunc vereor ne
|
|
non modo non prosint verum etiam aliquid obsint? Etenim
|
|
multo acriorem improborum interdum memoriam esse
|
|
sentio quam bonorum. Ego te, si quid gravius acciderit,
|
10
|
ego te, inquam, Flacce, prodidero. <O> mea dextera illa,
|
|
mea fides, mea promissa, cum te, si rem publicam conser-
|
|
varemus, omnium bonorum praesidio quoad viveres non
|
|
modo munitum sed etiam ornatum fore pollicebar. Putavi,
|
|
speravi, etiam si honos noster vobis vilior fuisset, salutem
|
15
|
certe caram futuram. Ac L. Flaccum quidem, iudices, si,
|
104.1
|
quod di immortales omen avertant, gravis iniuria adflixerit,
|
|
numquam tamen prospexisse vestrae saluti, consuluisse
|
|
vobis, liberis, coniugibus, fortunis vestris paenitebit; semper
|
|
ita sentiet, talem se animum et generis dignitati et pietati
|
5
|
suae et patriae debuisse; vos ne paeniteat tali civi non
|
|
pepercisse, per deos immortalis, iudices, providete. Quotus
|
|
enim quisque est qui hanc in re publica sectam sequatur,
|
|
qui vobis, qui vestri similibus placere cupiat, qui optimi
|
|
atque amplissimi cuiusque hominis atque ordinis auctori-
|
10
|
tatem magni putet, <cum> illam viam sibi videant expeditiorem
|
|
ad honores et ad omnia quae concupiverunt? Sed cetera
|
|
sint eorum; sibi habeant potentiam, sibi honores, sibi
|
|
ceterorum commodorum summas facultates; liceat eis qui
|
|
haec salva esse voluerunt ipsis esse salvis. Nolite, iudices,
|
105.1
|
existimare eos quibus integrum est, qui nondum ad honores
|
|
accesserunt, non exspectare huius exitum iudici. Si L. Flacco
|
|
tantus amor in bonos omnis, tantum in rem publicam
|
|
studium calamitati fuerit, quem posthac tam amentem fore
|
5
|
putatis qui non illam viam vitae quam ante praecipitem et
|
|
lubricam esse ducebat huic planae et stabili praeponendam
|
|
esse arbitretur? Quod si talium civium vos, iudices, taedet,
|
|
ostendite; mutabunt sententiam qui potuerint; constituent
|
|
quid agant quibus integrum est; nos qui iam progressi
|
10
|
sumus hunc exitum nostrae temeritatis feremus. Sin hoc
|
|
animo quam plurimos esse voltis, declarabitis hoc iudicio
|
|
quid sentiatis. Huic, huic misero puero vestro ac liberorum
|
106.1
|
vestrorum supplici, iudices, hoc iudicio vivendi praecepta
|
|
dabitis. Cui si patrem conservatis, qualis ipse debeat esse
|
|
civis praescribetis; si eripitis, ostendetis bonae rationi et
|
|
constanti et gravi nullum a vobis fructum esse propositum.
|
5
|
Qui vos, quoniam est id aetatis ut sensum iam percipere
|
|
possit ex maerore patrio, auxilium nondum patri ferre
|
|
possit, orat ne suum luctum patris lacrimis, patris maerorem
|
|
suo fletu augeatis; qui etiam me intuetur, me voltu appellat,
|
|
meam quodam modo flens fidem implorat ac repetit eam
|
10
|
quam ego patri suo quondam pro salute patriae spoponderim
|
|
dignitatem. Miseremini familiae, iudices, miseremini fortis-
|
|
simi patris, miseremini fili; nomen clarissimum et fortissi-
|
|
mum vel generis vel vetustatis vel hominis causa rei publicae
|
|
reservate.
|
15
|