| ORATIO CVM POPVLO GRATIAS | |
| EGIT | |
| Quod precatus a Iove Optimo Maximo ceterisque dis im- | 1.1 |
| mortalibus sum, Quirites, eo tempore cum me fortunasque | |
| meas pro vestra incolumitate otio concordiaque devovi, | |
| ut, si meas rationes umquam vestrae saluti anteposuissem, | |
| sempiternam poenam sustinerem mea voluntate susceptam, | 5 |
| sin et ea quae ante gesseram conservandae civitatis causa | |
| gessissem et illam miseram profectionem vestrae salutis | |
| gratia suscepissem, ut quod odium scelerati homines et au- | |
| daces in rem publicam et in omnis bonos conceptum iam | |
| diu continerent, id in me uno potius quam in optimo quoque | 10 |
| et universa civitate defigerent,—hoc si animo in vos liberos- | |
| que vestros fuissem, ut aliquando vos patresque conscriptos | |
| Italiamque universam memoria mei misericordia desiderium- | |
| que teneret: eius devotionis me esse convictum iudicio | |
| deorum immortalium, testimonio senatus, consensu Italiae, | 15 |
| confessione inimicorum, beneficio divino immortalique vestro | |
| maxime laetor. <Namque,> Quirites, etsi nihil est homini magis | 2.1 |
| optandum quam prospera aequabilis perpetuaque fortuna | |
| secundo vitae sine ulla offensione cursu, tamen, si mihi tran- | |
| quilla et placata omnia fuissent, incredibili quadam et paene | |
| divina, qua nunc vestro beneficio fruor, laetitiae voluptate | 5 |
| caruissem. Quid dulcius hominum generi ab natura datum | |
| est quam sui cuique liberi? mihi vero et propter indulgen- | |
| tiam meam et propter excellens eorum ingenium vita sunt | |
| mea cariores: tamen non tanta voluptate erant suscepti | |
| quanta nunc sunt restituti. Nihil cuiquam fuit umquam iu- | 3.1 |
| cundius quam mihi meus frater: non tam id sentiebam cum | |
| fruebar quam tum cum carebam, et postea quam vos me | |
| illi et mihi eum reddidistis. Res familiaris sua quemque | |
| delectat: reliquae meae fortunae reciperatae plus mihi nunc | 5 |
| voluptatis adferunt quam tum incolumes adferebant. Ami- | |
| citiae, consuetudines, vicinitates, clientelae, ludi denique et | |
| dies festi quid haberent voluptatis carendo magis intellexi | |
| quam fruendo. Iam vero honos, dignitas, locus, ordo, bene- | 4.1 |
| ficia vestra, quamquam mihi semper clarissima visa sunt, | |
| tamen ea nunc renovata inlustriora videntur quam si obscu- | |
| rata non essent. Ipsa autem patria, di immortales! dici vix | |
| potest quid caritatis, quid voluptatis habeat; quae species | 5 |
| Italiae, quae celebritas oppidorum, quae forma regionum, | |
| qui agri, quae fruges, quae pulchritudo urbis, quae humani- | |
| tas civium, quae rei publicae dignitas, quae vestra maiestas! | |
| Quibus ego omnibus antea rebus sic fruebar ut nemo magis; | |
| sed tamquam bona valetudo iucundior est iis qui e gravi | 10 |
| morbo recreati sunt quam qui numquam aegro corpore fue- | |
| runt, sic haec omnia desiderata magis quam adsidue percepta | |
| delectant. Quorsum igitur haec disputo? quorsum? ut in- | 5.1 |
| tellegere possitis neminem umquam tanta eloquentia fuisse, | |
| neque tam divino atque incredibili genere dicendi, qui vestram | |
| magnitudinem multitudinemque beneficiorum quae in me | |
| fratremque meum et liberos nostros contulistis non modo au- | 5 |
| gere aut ornare oratione, sed enumerare aut consequi possit. | |
| A parentibus, id quod necesse erat, parvus sum procreatus, | |
| a vobis natus sum consularis. Illi mihi fratrem incognitum | |
| qualis futurus esset dederunt, vos spectatum et incredibili | |
| pietate cognitum reddidistis. Rem publicam illis accepi | 10 |
| temporibus eam quae paene amissa est, a vobis eam reci- | |
| peravi quam aliquando omnes unius opera servatam iudica- | |
| verunt. Di immortales mihi liberos dederunt, vos reddidistis. | |
| Multa praeterea a dis immortalibus optata consecuti sumus: | |
| nisi vestra voluntas fuisset, omnibus divinis muneribus care- | 15 |
| remus. Vestros denique honores, quos eramus gradatim | |
| singulos adsecuti, nunc a vobis universos habemus, ut quan- | |
| tum antea parentibus, quantum dis immortalibus, quantum | |
| vobismet ipsis, tantum hoc tempore universum cuncto po- | |
| pulo Romano debeamus. | 20 |