| Nam cum in ipso beneficio vestro tanta magnitudo est ut | 6.1 |
| eam complecti oratione non possim, tum in studiis vestris tanta | |
| animorum declarata est voluntas ut non solum calamitatem | |
| mihi detraxisse, sed etiam dignitatem auxisse videamini. | |
| Non enim pro meo reditu ut pro P. Popili, nobilissimi | 5 |
| hominis, adulescentes filii et multi praeterea cognati atque | |
| adfines deprecati sunt, non ut pro Q. Metello, clarissimo | |
| viro, iam spectata aetate filius, non L. Diadematus consu- | |
| laris, summa auctoritate vir, non C. Metellus censorius, non | |
| eorum liberi, non Q. Metellus Nepos, qui tum consulatum | 10 |
| petebat, non sororum filii, Luculli, Servilii, Scipiones; per- | |
| multi enim tum Metelli aut Metellarum liberi pro Q. Metelli | |
| reditu vobis ac patribus vestris supplicaverunt. Quod si | |
| ipsius summa dignitas maximaeque res gestae non satis vale- | |
| rent, tamen fili pietas, propinquorum preces, adulescentium | 15 |
| squalor, maiorum natu lacrimae populum Romanum movere | |
| potuerunt. Nam C. Mari, qui post illos veteres clarissimos | 7.1 |
| consularis, hac vestra patrumque memoria, tertius ante me | |
| consularis subiit indignissimam fortunam praestantissima sua | |
| gloria, dissimilis fuit ratio; non enim ille deprecatione rediit, | |
| sed in discessu civium exercitu se armisque revocavit. At | 5 |
| me nudum a propinquis, nulla cognatione munitum, nullo | |
| armorum ac tumultus metu, C. Pisonis, generi mei, divina | |
| quaedam et inaudita auctoritas atque virtus, fratrisque miser- | |
| rimi atque optimi cotidianae lacrimae sordesque lugubres a | |
| vobis deprecatae sunt. Frater erat unus qui suo squalore | 8.1 |
| vestros oculos inflecteret, qui suo fletu desiderium mei me- | |
| moriamque renovaret; qui statuerat, Quirites, si vos me sibi | |
| non reddidissetis, eandem subire fortunam; tanto in me | |
| amore exstitit ut negaret fas esse non modo domicilio, sed | 5 |
| ne sepulcro quidem se a me esse seiunctum. Pro me prae- | |
| sente senatus hominumque praeterea viginti milia vestem | |
| mutaverunt, pro eodem me absente unius squalorem sordis- | |
| que vidistis. Vnus hic, <qui> quidem in foro posset esse, mihi | |
| pietate filius inventus est, beneficio parens, amore idem qui | 10 |
| semper fuit frater. Nam coniugis miserae squalor et luctus | |
| atque optimae filiae maeror adsiduus filique parvi desiderium | |
| mei lacrimaeque pueriles aut itineribus necessariis aut ma- | |
| gnam partem tectis ac tenebris continebantur. Qua re hoc | |
| maius est vestrum in nos promeritum, quod non multitudini | 15 |
| propinquorum sed nobismet ipsis nos reddidistis. |