| Sed quem ad modum propinqui, quos ego parare non | 9.1 |
| potui, mihi ad deprecandam calamitatem meam non fuerunt, | |
| sic—illud quod mea virtus praestare debuit—adiutores au- | |
| ctores hortatoresque ad me restituendum ita multi fuerunt ut | |
| longe superiores omnis hac dignitate copiaque superarem. | 5 |
| Numquam de P. Popilio, clarissimo ac fortissimo viro, num- | |
| quam de Q. Metello, nobilissimo et constantissimo cive, | |
| numquam de C. Mario, custode civitatis atque imperi vestri, | |
| in senatu mentio facta est. Tribuniciis superiores illi roga- | 10.1 |
| tionibus nulla auctoritate senatus sunt restituti, Marius vero | |
| non modo non a senatu sed etiam oppresso senatu est resti- | |
| tutus. Nec rerum gestarum memoria in reditu C. Mari sed | |
| exercitus atque arma valuerunt; at de me ut valeret semper | 5 |
| senatus flagitavit, ut aliquando proficeret, cum primum licuit, | |
| frequentia atque auctoritate perfecit. Nullus in eorum reditu | |
| motus municipiorum et coloniarum factus est; at me in pa- | |
| triam ter suis decretis Italia cuncta revocavit. Illi inimicis | |
| interfectis magna civium caede facta reducti sunt: ego iis | 10 |
| a quibus eiectus sum provincias obtinentibus, inimico autem, | |
| optimo viro et mitissimo, <consule> altero consule referente re- | |
| ductus sum, cum is inimicus, qui ad meam perniciem vocem | |
| suam communibus hostibus praebuisset, spiritu dumtaxat | |
| viveret, re quidem infra omnis mortuos amandatus esset. | 15 |
| Numquam de P. Popilio L. Opimius, fortissimus consul, | 11.1 |
| numquam de Q. Metello non modo C. Marius, qui erat ini- | |
| micus, sed ne is quidem qui secutus est, M. Antonius, homo | |
| eloquentissimus, cum A. Albino conlega senatum aut popu- | |
| lum est cohortatus; at pro me superiores consules semper | 5 |
| ut referrent flagitati sunt; sed veriti sunt ne gratiae causa | |
| facere viderentur, quod alter mihi adfinis erat, alterius cau- | |
| sam capitis receperam; qui provinciarum foedere infrenati | |
| totum illum annum querelas senatus, luctum bonorum, Italiae | |
| gemitum pertulerunt. Kalendis vero Ianuariis postea quam | 10 |
| orba res publica consulis fidem tamquam legitimi tutoris | |
| imploravit, P. Lentulus consul, parens, deus, salus nostrae | |
| vitae, fortunae, memoriae, nominis, simul ac de sollemni | |
| deorum religione rettulit, nihil humanarum rerum sibi prius | |
| quam de me agendum iudicavit. Atque eo die confecta res | 12.1 |
| esset, nisi is tribunus plebis quem ego maximis beneficiis | |
| quaestorem consul ornaram, cum et cunctus ordo et multi | |
| eum summi viri orarent, et Cn. Oppius socer, optimus vir, | |
| ad pedes flens iaceret, noctem sibi ad deliberandum postu- | 5 |
| lasset; quae deliberatio non in reddenda, quem ad modum | |
| non nulli arbitrabantur, sed, ut patefactum est, in augenda | |
| mercede consumpta est. Postea res acta est in senatu alia | |
| nulla: cum variis rationibus impediretur, voluntate tamen | |
| perspecta senatus, causa ad vos mense Ianuario deferebatur. | 10 |
| Hic tantum interfuit inter me et inimicos meos. Ego, cum | 13.1 |
| homines in tribunali Aurelio palam conscribi centuriarique | |
| vidissem, cum intellegerem veteres ad spem caedis Catilinae | |
| copias esse revocatas, cum viderem ex ea parte homines, | |
| cuius partis nos vel principes numerabamur, partim quod | 5 |
| mihi inviderent, partim quod sibi timerent, aut proditores | |
| esse aut desertores salutis meae, cum duo consules empti | |
| pactione provinciarum auctores se inimicis rei publicae tradi- | |
| dissent, cum egestatem avaritiam libidines suas viderent | |
| expleri non posse nisi <me> constrictum domesticis hostibus | 10 |
| dedidissent, cum senatus equites<que> Romani flere pro me ac | |
| mutata veste vobis supplicare edictis atque imperiis vetaren- | |
| tur, cum omnium provinciarum pactiones, cum omnia cum | |
| omnibus foedera reconciliationes<que> gratiarum sanguine meo | |
| sancirentur, cum omnes boni non recusarent quin vel pro me | 15 |
| vel mecum perirent, armis decertare pro mea salute nolui, | |
| quod et vincere et vinci luctuosum rei publicae fore putavi. | |
| At inimici mei, mense Ianuario cum de me ageretur, cor- | 14.1 |
| poribus civium trucidatis flumine sanguinis meum reditum | |
| intercludendum putaverunt. Itaque, dum ego absum, eam | |
| rem publicam habuistis ut aeque me atque illam restituendam | |
| putaretis. Ego autem in qua civitate nihil valeret senatus, | 5 |
| omnis esset impunitas, nulla iudicia, vis et ferrum in foro | |
| versaretur, cum privati parietum se praesidio non legum | |
| tuerentur, tribuni plebis vobis inspectantibus vulnerarentur, | |
| ad magistratuum domos cum ferro et facibus iretur, con- | |
| sulis fasces frangerentur, deorum immortalium templa in- | 10 |
| cenderentur, rem publicam esse nullam putavi. Itaque | |
| neque re publica exterminata mihi locum in hac urbe esse | |
| duxi, nec, si illa restitueretur, dubitavi quin me secum | |
| ipsa reduceret. An ego, cum mihi esset exploratissimum | 15.1 |
| P. Lentulum proximo anno consulem futurum, qui illis ipsis | |
| rei publicae periculosissimis temporibus aedilis curulis me | |
| consule omnium meorum consiliorum particeps periculorum- | |
| que socius fuisset, dubitarem quin is me confectum consu- | 5 |
| laribus vulneribus consulari medicina ad salutem reduceret? | |
| Hoc duce, conlega autem eius, clementissimo atque optimo | |
| viro, primo non adversante, post etiam adiuvante, reliqui | |
| magistratus paene omnes fuerunt defensores salutis meae; | |
| ex quibus excellenti animo virtute auctoritate praesidio | 10 |
| copiis T. Annius et P. Sestius praestanti in me benivolentia | |
| et divino studio exstiterunt; eodemque P. Lentulo auctore | |
| et pariter referente conlega frequentissimus senatus, uno | |
| dissentiente, nullo intercedente, dignitatem meam quibus | |
| potuit verbis amplissimis ornavit, salutem vobis municipiis | 15 |
| coloniis omnibus commendavit. Ita me nudum a pro- | 16.1 |
| pinquis, nulla cognatione munitum, consules, praetores, tri- | |
| buni plebis, senatus, Italia cuncta semper a vobis deprecata | |
| est, denique omnes qui vestris maximis beneficiis honori- | |
| busque sunt ornati, producti ad vos ab eodem, non so- | 5 |
| lum ad me conservandum vos cohortati sunt, sed etiam | |
| rerum mearum gestarum auctores testes laudatores fuerunt. | |
| Quorum princeps ad cohortandos vos et ad rogandos fuit | |
| Cn. Pompeius, vir omnium qui sunt, fuerunt, erunt, virtute | |
| sapientia gloria princeps: qui mihi unus uni privato amico | 10 |
| eadem omnia dedit quae universae rei publicae, salutem, | |
| otium, dignitatem. Cuius oratio fuit, quem ad modum | |
| accepi, tripertita; primum vos docuit meis consiliis rem | |
| publicam esse servatam, causamque meam cum communi | |
| salute coniunxit, hortatusque est ut auctoritatem senatus, | 15 |
| statum civitatis, fortunas civis bene meriti defenderetis; tum | |
| me in perorando posuit vos rogari a senatu, rogari ab equiti- | |
| bus Romanis, rogari ab Italia cuncta, deinde ipse ad ex- | |
| tremum pro mea vos salute non rogavit solum verum etiam | |
| obsecravit. Huic ego homini, Quirites, tantum debeo quan- | 17.1 |
| tum hominem homini debere vix fas est. Huius consilia, | |
| P. Lentuli sententiam, senatus auctoritatem vos secuti <me> in | |
| eo loco, in quo vestris beneficiis fueram, isdem centuriis | |
| quibus conlocaratis reposuistis. Eodem tempore audistis | 5 |
| eodem ex loco summos viros, ornatissimos atque amplis- | |
| simos homines, principes civitatis, omnis consularis, omnis | |
| praetorios eadem dicere, ut omnium testimonio per me | |
| unum rem publicam conservatam esse constaret. Itaque | |
| cum P. Servilius, gravissimus vir et ornatissimus civis, | 10 |
| dixisset opera mea rem publicam incolumem magistratibus | |
| deinceps traditam, dixerunt in eandem sententiam ceteri. | |
| Sed audistis eo tempore clarissimi viri non solum auctori- | |
| tatem, sed etiam testimonium, L. Gelli: qui quia suam | |
| classem adtemptatam magno cum suo periculo paene sensit, | 15 |
| dixit in contione vestrum, si ego consul cum fui non fuissem, | |
| rem publicam funditus interituram fuisse. |