| Quapropter memoriam vestri benefici colam benivolentia | 24.1 |
| sempiterna, <nec tantum> dum anima exspirabo mea, sed etiam | |
| cum me <vita defecerit, illa> monumenta vestri in me benefici | |
| permanebunt. In referenda autem gratia hoc vobis repro- | |
| mitto semperque praestabo, mihi neque in consiliis de re | 5 |
| publica capiendis diligentiam neque in periculis a re publica | |
| propulsandis animum neque in sententia simpliciter ferenda | |
| fidem neque in hominum voluntatibus pro re publica laeden- | |
| dis libertatem nec in perferendo labore industriam nec in | |
| vestris commodis augendis grati animi benivolentiam de- | 10 |
| futuram. Atque haec cura, Quirites, erit infixa animo meo | 25.1 |
| sempiterna, ut cum vobis, qui apud me deorum immortalium | |
| vim et numen tenetis, tum posteris vestris cunctisque genti- | |
| bus dignissimus ea civitate videar quae suam dignitatem | |
| non posse se tenere, nisi me reciperasset, cunctis suffragiis | 5 |
| iudicavit. |