| ORATIO CVM SENATVI GRATIAS | |
| EGIT | |
| Si, patres conscripti, pro vestris immortalibus in me | 1.1 |
| fratremque meum liberosque nostros meritis parum vobis | |
| cumulate gratias egero, quaeso obtestorque ne meae naturae | |
| potius quam magnitudini vestrorum beneficiorum id tribuen- | |
| dum putetis. Quae tanta enim potest exsistere ubertas ingeni, | 5 |
| quae tanta dicendi copia, quod tam divinum atque incredi- | |
| bile genus orationis, quo quisquam possit vestra in nos | |
| universa promerita non dicam complecti orando, sed per- | |
| censere numerando? qui mihi fratrem optatissimum, me | |
| fratri amantissimo, liberis nostris parentes, nobis liberos, qui | 10 |
| dignitatem, qui ordinem, qui fortunas, qui amplissimam rem | |
| publicam, qui patriam, qua nihil potest esse iucundius, qui | |
| denique nosmet ipsos nobis reddidistis. Quod si parentes | 2.1 |
| carissimos habere debemus, quod ab iis nobis vita, patri- | |
| monium, libertas, civitas tradita est, si deos immortalis, | |
| quorum beneficio et haec tenuimus et ceteris rebus aucti | |
| sumus, si populum Romanum, cuius honoribus in amplissimo | 5 |
| consilio et in altissimo gradu dignitatis atque in hac omnium | |
| terrarum arce conlocati sumus, si hunc ipsum ordinem, a | |
| quo saepe magnificentissimis decretis sumus honestati, im- | |
| mensum quiddam et infinitum est quod vobis debeamus, | |
| qui vestro singulari studio atque consensu parentum bene- | 10 |
| ficia, deorum immortalium munera, populi Romani honores, | |
| vestra de me multa iudicia nobis uno tempore omnia reddi- | |
| distis, ut, cum multa vobis, magna populo Romano, innu- | |
| merabilia parentibus, omnia dis immortalibus debeamus, | |
| haec antea singula per illos habuerimus, nunc universa per | 15 |
| vos reciperarimus. |