| Itaque, patres conscripti, quod ne optandum quidem est | 3.1 |
| homini, immortalitatem quandam per vos esse adepti vide- | |
| mur. Quod enim tempus erit umquam cum vestrorum in | |
| nos beneficiorum memoria ac fama moriatur? Qui illo ipso | |
| tempore cum vi ferro metu minis obsessi teneremini, non | 5 |
| multo post discessum meum me universi revocavistis refe- | |
| rente L. Ninnio, fortissimo atque optimo viro, quem habuit | |
| ille pestifer annus et maxime fidelem et minime timidum, si | |
| dimicare placuisset, defensorem salutis meae: postea quam | |
| vobis decernendi potestas non est permissa per eum tribunum | 10 |
| plebis qui, cum per se rem publicam lacerare non posset, sub | |
| alieno scelere delituit, numquam de me siluistis, numquam | |
| meam salutem non ab iis consulibus qui vendiderant flagi- | |
| tavistis. Itaque vestro studio atque auctoritate perfectum | 4.1 |
| est ut ipse ille annus, quem ego mihi quam patriae malueram | |
| esse fatalem, octo tribunos haberet qui et promulgarent de | |
| salute mea et ad vos saepe numero referrent. Nam consules | |
| modesti legumque metuentes impediebantur lege, non ea | 5 |
| quae de me, sed ea quae de ipsis lata erat, quam meus | |
| inimicus promulgavit ut, si revixissent ii qui haec paene | |
| delerunt, tum ego redirem; quo facto utrumque confessus | |
| est, et se illorum vitam desiderare, et magno in periculo | |
| rem publicam futuram si, cum hostes atque interfectores rei | 10 |
| publicae revixissent, ego non revertissem. Idemque illo ipso | |
| tamen anno, cum ego cessissem, princeps autem civitatis | |
| non legum praesidio sed parietum vitam suam tueretur, res | |
| publica sine consulibus esset, neque solum parentibus per- | |
| petuis verum etiam tutoribus annuis esset orbata, senten- | 15 |
| tias dicere prohiberemini, caput meae proscriptionis reci- | |
| taretur, numquam dubitastis meam salutem cum communi | |
| salute coniungere. Postea vero quam singulari et prae- | 5.1 |
| stantissima virtute P. Lentuli consulis ex superioris anni | |
| caligine et tenebris lucem in re publica Kalendis Ianuariis | |
| dispicere coepistis, cum Q. Metelli, nobilissimi hominis | |
| atque optimi viri, summa dignitas, cum praetorum tribu- | 5 |
| norum plebis paene omnium virtus et fides rei publicae | |
| subvenisset, cum virtute gloria rebus gestis Cn. Pompeius | |
| omnium gentium, omnium saeculorum, omnis memoriae | |
| facile princeps tuto se venire in senatum arbitraretur, tantus | |
| vester consensus de salute mea fuit ut corpus abesset meum, | 10 |
| dignitas iam in patriam revertisset. Quo quidem mense | 6.1 |
| quid inter me et meos inimicos interesset existimare po- | |
| tuistis. Ego meam salutem deserui, ne propter me civium | |
| vulneribus res publica cruentaretur: illi meum reditum non | |
| populi Romani suffragiis sed flumine sanguinis intercluden- | 5 |
| dum putaverunt. Itaque postea nihil vos civibus, nihil | |
| sociis, nihil regibus respondistis; nihil iudices sententiis, | |
| nihil populus suffragiis, nihil hic ordo auctoritate declaravit; | |
| mutum forum, elinguem curiam, tacitam et fractam civitatem | |
| videbatis. Quo quidem tempore, cum is excessisset qui | 7.1 |
| caedi et flammae vobis auctoribus restiterat, cum ferro et | |
| facibus homines tota urbe volitantis, magistratuum tecta | |
| impugnata, deorum templa inflammata, summi viri et claris- | |
| simi consulis fascis fractos, fortissimi atque optimi tribuni | 5 |
| plebis sanctissimum corpus non tactum ac violatum manu | |
| sed vulneratum ferro confectumque vidistis. Qua strage | |
| non nulli permoti magistratus partim metu mortis, partim | |
| desperatione rei publicae paululum a mea causa recesserunt: | |
| reliqui fuerunt quos neque terror nec vis, nec spes nec metus, | 10 |
| nec promissa nec minae, nec tela nec faces a vestra auctori- | |
| tate, a populi Romani dignitate, a mea salute depellerent. |