| Princeps P. Lentulus, parens ac deus nostrae vitae for- | 8.1 |
| tunae memoriae nominis, hoc specimen virtutis, hoc indicium | |
| animi, hoc lumen consulatus sui fore putavit, si me mihi, si | |
| meis, si vobis, si rei publicae reddidisset. Qui ut est desi- | |
| gnatus, numquam dubitavit sententiam de salute mea se et re | 5 |
| publica dignam dicere: cum a tribuno plebis vetaretur, cum | |
| praeclarum caput recitaretur ne quis ad vos referret, ne quis | |
| decerneret, ne disputaret, ne loqueretur, ne pedibus iret, ne | |
| scribendo adesset, totam illam, ut ante dixi, proscriptionem | |
| non legem putavit, qua civis optime de re publica meritus | 10 |
| nominatim sine iudicio una cum senatu rei publicae esset | |
| ereptus. Vt vero iniit magistratum, non dicam quid egit | |
| prius, sed quid omnino egit aliud nisi ut me conservato vestram | |
| in posterum dignitatem auctoritatemque sanciret? Di immor- | 9.1 |
| tales, quantum mihi beneficium dedisse videmini, quod hoc | |
| anno P. Lentulus consul <populi Romani> fuit! quanto maius | |
| dedissetis si superiore anno fuisset! Nec enim eguissem | |
| medicina consulari, nisi consulari vulnere concidissem. Au- | 5 |
| dieram ex sapientissimo homine atque optimo civi et viro, | |
| Q. Catulo, non saepe unum consulem improbum, duo vero | |
| numquam excepto illo Cinnano tempore fuisse; qua re meam | |
| causam semper fore firmissimam dicere solebat, dum vel unus | |
| in re publica consul esset; quod vere dixerat si illud de duo- | 10 |
| bus consulibus, quod ante in re publica non fuerat, perenne | |
| ac proprium manere potuisset. Quod si Q. Metellus illo tem- | |
| pore consul fuisset [inimicus], dubitatis quo animo fuerit in | |
| me conservando futurus, cum in restituendo auctorem fuisse | |
| adscriptoremque videatis? Sed fuerunt ii consules quorum | 10.1 |
| mentes angustae humiles pravae, oppletae tenebris ac sor- | |
| dibus, nomen ipsum consulatus, splendorem illius honoris, | |
| magnitudinem tanti imperi nec intueri nec sustinere nec | |
| capere potuerunt,—non consules, sed mercatores provincia- | 5 |
| rum ac venditores vestrae dignitatis; quorum alter a me | |
| Catilinam, amatorem suum, multis audientibus, alter Cethe- | |
| gum consobrinum reposcebat; qui me duo sceleratissimi | |
| post hominum memoriam non consules sed latrones non | |
| modo deseruerunt, in causa praesertim publica et consulari, | 10 |
| sed prodiderunt, oppugnarunt, omni auxilio non solum suo | |
| sed etiam vestro ceterorumque ordinum spoliatum esse | |
| voluerunt. Quorum alter tamen neque me neque quem- | |
| quam fefellit. Quis enim ullam ullius boni spem haberet | 11.1 |
| in eo cuius primum tempus aetatis palam fuisset ad omnis | |
| libidines divulgatum? qui ne a sanctissima quidem parte | |
| corporis potuisset hominum impuram intemperantiam pro- | |
| pulsare? qui cum suam rem non minus strenue quam | 5 |
| postea publicam confecisset, egestatem et luxuriem dome- | |
| stico lenocinio sustentavit? qui nisi in aram tribunatus con- | |
| fugisset, neque vim praetoris nec multitudinem creditorum | |
| nec bonorum proscriptionem effugere potuisset? qui in | |
| magistratu nisi rogationem de piratico bello tulisset, profecto | 10 |
| egestate et improbitate coactus piraticam ipse fecisset, ac | |
| minore quidem cum rei publicae detrimento quam quod | |
| intra moenia nefarius hostis praedoque versatus est? quo | |
| inspectante ac sedente legem tribunus plebis tulit ne auspiciis | |
| obtemperaretur, ne obnuntiare concilio aut comitiis, ne legi | 15 |
| intercedere liceret, ut lex Aelia et Fufia ne valeret, quae | |
| nostri maiores certissima subsidia rei publicae contra tri- | |
| bunicios furores esse voluerunt? Idemque postea, cum in- | 12.1 |
| numerabilis multitudo bonorum de Capitolio supplex ad | |
| eum sordidata venisset, cumque adulescentes nobilissimi | |
| cunctique equites Romani se ad lenonis impudicissimi pedes | |
| abiecissent, quo vultu cincinnatus ganeo non solum civium | 5 |
| lacrimas verum etiam patriae preces repudiavit! Neque eo | |
| contentus fuit, sed etiam in contionem escendit eaque dixit | |
| quae, si eius vir Catilina revixisset, dicere non esset ausus, | |
| se Nonarum Decembrium quae me consule fuissent clivique | |
| Capitolini poenas ab equitibus Romanis esse repetiturum. | 10 |
| Neque solum id dixit, sed quos ei commodum fuit com- | |
| pellavit, Lucium vero Lamiam, equitem Romanum, prae- | |
| stanti dignitate hominem et saluti meae pro familiaritate, rei | |
| publicae pro fortunis suis amicissimum, consul imperiosus | |
| exire ex urbe iussit. Et cum vos vestem mutandam cen- | 15 |
| suissetis cunctique mutassetis atque idem omnes boni iam | |
| ante fecissent, ille unguentis oblitus cum toga praetexta, quam | |
| omnes praetores aedilesque tum abiecerant, inrisit squa- | |
| lorem vestrum et luctum gratissimae civitatis, fecitque, quod | |
| nemo umquam tyrannus, ut quo minus occulte vestrum ma- | 20 |
| lum gemeretis nihil diceret, ne aperte incommoda patriae | |
| lugeretis ediceret. Cum vero in circo Flaminio non a tri- | 13.1 |
| buno plebis consul in contionem, sed a latrone archipirata | |
| productus esset, primum processit, qua auctoritate vir! vini | |
| somni stupri plenus, madenti coma, composito capillo, gravi- | |
| bus oculis, fluentibus buccis: pressa voce et temulenta, | 5 |
| quod in civis indemnatos esset animadversum, id sibi dixit | |
| gravis auctor vehementissime displicere. Vbi nobis haec | |
| auctoritas tam diu tanta latuit? cur in lustris et helluationi- | |
| bus huius calamistrati saltatoris tam eximia virtus tam diu | |
| cessavit? Nam ille alter Caesoninus Calventius ab adule- | 10 |
| scentia versatus est in foro, cum eum praeter simulatam | |
| versutamque tristitiam nulla res commendaret, non con- | |
| silium, non dicendi copia, non rei militaris, non cognoscen- | |
| dorum hominum studium, non liberalitas. Quem praeteriens | |
| cum incultum horridum maestumque vidisses, etiam si agre- | 15 |
| stem et inhumanum existimares, tamen libidinosum et per- | |
| ditum non putares. Cum hoc homine an cum stipite in foro | 14.1 |
| constitisses, nihil crederes interesse: sine sensu, sine sapore, | |
| elinguem, tardum, inhumanum negotium, Cappadocem modo | |
| abreptum de grege venalium diceres. Idem domi quam | |
| libidinosus, quam impurus, quam intemperans, non ianua | 5 |
| receptis sed pseudothyro intromissis voluptatibus! Cum | |
| vero etiam litteris studere incipit et belua immanis cum | |
| Graeculis philosophari, tum est Epicureus non penitus illi | |
| disciplinae, quaecumque est, deditus, sed captus uno verbo | |
| voluptatis. Habet autem magistros non ex istis ineptis qui | 10 |
| dies totos de officio ac de virtute disserunt, qui ad laborem, | |
| ad industriam, ad pericula pro patria subeunda adhortantur, | |
| sed eos qui disputent horam nullam vacuam voluptate esse | |
| debere, in omni parte corporis semper oportere aliquod | |
| gaudium delectationemque versari. His utitur quasi prae- | 15.1 |
| fectis libidinum suarum, hi voluptates omnis vestigant atque | |
| odorantur, hi sunt conditores instructoresque convivi, idem | |
| expendunt atque aestimant voluptates sententiamque dicunt | |
| et iudicant quantum cuique libidini tribuendum esse videa- | 5 |
| tur. Horum ille artibus eruditus ita contempsit hanc pru- | |
| dentissimam civitatem ut omnis suas libidines, omnia flagitia | |
| latere posse arbitraretur, si modo vultum importunum in | |
| forum detulisset. Is nequaquam me quidem—cognoram | |
| enim propter Pisonum adfinitatem quam longe hunc ab hoc | 10 |
| genere cognatio materna Transalpini sanguinis abstulisset— | |
| sed vos populumque Romanum non consilio neque eloquen- | |
| tia, quod in multis saepe accidit, sed rugis supercilioque | |
| decepit. Luci Piso, tune ausus es isto oculo, non dicam | 16.1 |
| isto animo, ista fronte, non vita, tanto supercilio, non enim | |
| possum dicere tantis rebus gestis, cum A. Gabinio consociare | |
| consilia pestis meae? Non te illius unguentorum odor, non | |
| vini anhelitus, non frons calamistri notata vestigiis in eam | 5 |
| cogitationem adducebat, ut cum illius re similis fuisses, | |
| frontis tibi integimento ad occultanda tanta flagitia diutius | |
| uti non liceret? Cum hoc coire ausus es ut consularem | |
| dignitatem, ut rei publicae statum, ut senatus auctoritatem, | |
| ut civis optime meriti fortunas provinciarum foedere ad- | 10 |
| diceres? Te consule, tuis edictis et imperiis senatui populi | |
| Romani non est licitum non modo sententiis atque auctori- | |
| tate sua, sed ne luctu quidem ac vestitu rei publicae sub- | |
| venire? Capuaene te putabas, in qua urbe domicilium | 17.1 |
| quondam superbiae fuit, consulem esse, sicut eras eo tem- | |
| pore, an Romae, in qua civitate omnes ante vos consules | |
| senatui paruerunt? Tu es ausus in circo Flaminio pro- | |
| ductus cum tuo illo pari dicere te semper misericordem | 5 |
| fuisse? quo verbo senatum atque omnis bonos, tum cum | |
| a patria pestem depellerent, crudelis demonstrabas fuisse. | |
| Tu misericors me, adfinem tuum, quem comitiis prae- | |
| rogativae primum custodem praefeceras, quem Kalendis | |
| Ianuariis tertio loco sententiam rogaras, constrictum inimicis | 10 |
| rei publicae tradidisti; tu meum generum, propinquum tuum, | |
| tu adfinem tuam, filiam meam, superbissimis et crudelissimis | |
| verbis a genibus tuis reppulisti; idemque tu clementia ac | |
| misericordia singulari, cum ego una cum re publica non tri- | |
| bunicio sed consulari ictu concidissem, tanto scelere tantaque | 15 |
| intemperantia fuisti ut ne unam quidem horam interesse | |
| paterere inter meam pestem et tuam praedam, saltem dum | |
| conticisceret illa lamentatio et gemitus urbis! Nondum | 18.1 |
| palam factum erat occidisse rem publicam, cum tibi arbitria | |
| funeris solvebantur: uno eodemque tempore domus mea | |
| diripiebatur, ardebat, bona ad vicinum consulem de Palatio, | |
| de Tusculano ad item vicinum alterum consulem defere- | 5 |
| bantur cum, isdem operis suffragium ferentibus, eodem gla- | |
| diatore latore, vacuo non modo a bonis sed etiam a liberis | |
| atque inani foro, ignaro populo Romano quid ageretur, | |
| senatu vero oppresso et adflicto, duobus impiis nefariisque | |
| consulibus aerarium provinciae legiones imperia donabantur. | 10 |