| Quapropter, patres conscripti, quoniam in rem publicam | 36.1 |
| sum pariter cum re publica restitutus, non modo in ea de- | |
| fendenda nihil minuam de libertate mea pristina, sed etiam | |
| adaugebo. Etenim si eam tum defendebam cum mihi aliquid | |
| illa debebat, quid nunc me facere oportet cum ego illi pluri- | 5 |
| mum debeo? Nam quid est quod animum meum frangere aut | |
| debilitare possit, cuius ipsam calamitatem non modo nullius | |
| delicti, sed etiam divinorum in rem publicam beneficiorum | |
| testem esse videatis? Nam importata est quia defenderam | |
| civitatem, et mea voluntate suscepta est, ne a me defensa | 10 |
| res publica per eundem me extremum in discrimen vocare- | |
| tur. Pro me non ut pro P. Popilio, nobilissimo homine, | 37.1 |
| adulescentes filii, non propinquorum multitudo populum | |
| Romanum est deprecata, non ut pro Q. Metello, summo et | |
| clarissimo viro, spectata iam adulescentia filius, non L. et | |
| C. Metelli, consulares, non eorum liberi, non Q. Metellus | 5 |
| Nepos, qui tum consulatum petebat, non Luculli, Servilii, | |
| Scipiones, Metellarum filii flentes ac sordidati populo Ro- | |
| mano supplicaverunt; sed unus frater, qui in me pietate | |
| filius, consiliis parens, amore, ut erat, frater inventus est, | |
| squalore et lacrimis et cotidianis precibus desiderium mei | 10 |
| nominis renovari et rerum gestarum memoriam usurpari | |
| coegit. Qui cum statuisset, nisi per vos me reciperasset, | |
| eandem subire fortunam atque idem sibi domicilium et vitae | |
| et mortis deposcere, tamen numquam nec magnitudinem | |
| negoti nec solitudinem suam nec vim inimicorum ac tela | 15 |
| pertimuit. Alter fuit propugnator mearum fortunarum et | 38.1 |
| defensor adsiduus, summa virtute et pietate, C. Piso gener, | |
| qui minas inimicorum meorum, qui inimicitias adfinis mei, | |
| propinqui sui, consulis, qui Pontum et Bithyniam quae- | |
| stor prae mea salute neglexit. Nihil umquam senatus de | 5 |
| P. Popilio decrevit, numquam in hoc ordine de Q. Metello | |
| mentio facta est: tribuniciis sunt illi rogationibus interfectis | |
| inimicis denique restituti, cum alter eorum senatui paruisset, | |
| alter vim caedemque fugisset. Nam C. quidem Marius, qui | |
| hac hominum memoria tertius ante me consularis tempestate | 10 |
| civili expulsus est, non modo a senatu non est restitutus, | |
| sed reditu suo senatum cunctum paene delevit. Nulla de | |
| illis magistratuum consensio, nulla ad rem publicam defen- | |
| dendam populi Romani convocatio, nullus Italiae motus, | |
| nulla decreta municipiorum et coloniarum exstiterunt. Qua re, | 39.1 |
| cum me vestra auctoritas arcessierit, populus Romanus vo- | |
| carit, res publica implorarit, Italia cuncta paene suis umeris | |
| reportarit, non committam, patres conscripti, ut, cum ea mihi | |
| sint restituta quae in potestate mea non fuerunt, ea non ha- | 5 |
| beam quae ipse praestare possim, praesertim cum illa amissa | |
| reciperarim, virtutem et fidem numquam amiserim. |