| Quibus ego rebus obiectis, cum mihi privato confligendum | 32.1 |
| viderem cum eodem exercitu quem consul non armis sed | |
| vestra auctoritate superaram, multa mecum ipse reputavi. | |
| Dixerat in contione consul se clivi Capitolini poenas ab | |
| equitibus Romanis repetiturum; nominatim alii compella- | 5 |
| bantur, alii citabantur, alii relegabantur; aditus templorum | |
| erant non solum praesidiis et manu verum etiam demolitione | |
| sublati. Alter consul, ut me et rem publicam non modo | |
| desereret sed etiam hostibus rei publicae proderet, pactio- | |
| nibus se suorum praemiorum obligarat. Erat alius ad portas | 10 |
| cum imperio in multos annos magnoque exercitu, quem ego | |
| inimicum mihi fuisse non dico, tacuisse, cum diceretur esse | |
| inimicus, scio. Duae partes esse in re publica cum puta- | 33.1 |
| rentur, altera me deposcere propter inimicitias, altera timide | |
| defendere propter suspicionem caedis putabatur. Qui autem | |
| me deposcere videbantur, in hoc auxerunt dimicationis | |
| metum, quod numquam infitiando suspicionem hominum | 5 |
| curamque minuerunt. Qua re cum viderem senatum ducibus | |
| orbatum, me a magistratibus partim oppugnatum, partim | |
| proditum, partim derelictum, servos simulatione conlegiorum | |
| nominatim esse conscriptos, copias omnis Catilinae paene | |
| isdem ducibus ad spem caedis et incendiorum esse revoca- | 10 |
| tas, equites Romanos proscriptionis, municipia vastitatis, | |
| omnis caedis metu esse permotos, potui, potui, patres con- | |
| scripti, multis auctoribus fortissimis viris me vi armisque | |
| defendere, nec mihi ipsi ille animus idem meus vobis non | |
| incognitus defuit. Sed videbam, si vicissem praesentem | 15 |
| adversarium, nimium multos mihi alios esse vincendos; si | |
| victus essem, multis bonis et pro me et mecum etiam post | |
| me esse pereundum, tribuniciique sanguinis ultores esse | |
| praesentis, meae mortis poenas iudicio et posteritati reser- | |
| vari. Nolui, cum consul communem salutem sine ferro | 34.1 |
| defendissem, meam privatus armis defendere, bonosque viros | |
| lugere malui meas fortunas quam suis desperare; ac, si solus | |
| essem interfectus, mihi turpe, si cum multis, rei publicae | |
| funestum fore videbatur. Quod si mihi aeternam esse ae- | 5 |
| rumnam propositam arbitrarer, morte me ipse potius quam | |
| sempiterno dolore multassem. Sed cum viderem me non | |
| diutius quam ipsam rem publicam ex hac urbe afuturum, | |
| neque ego illa exterminata mihi remanendum putavi, et illa, | |
| simul atque revocata est, me secum pariter reportavit. Me- | 10 |
| cum leges, mecum quaestiones, mecum iura magistratuum, | |
| mecum senatus auctoritas, mecum libertas, mecum etiam | |
| frugum ubertas, mecum deorum et hominum sanctitates | |
| omnes et religiones afuerunt. Quae si semper abessent, | |
| magis vestras fortunas lugerem quam desiderarem meas; sin | 15 |
| aliquando revocarentur, intellegebam mihi cum illis una esse | |
| redeundum. Cuius mei sensus certissimus testis est hic | 35.1 |
| idem qui custos capitis fuit, Cn. Plancius, qui omnibus pro- | |
| vincialibus ornamentis commodisque depositis totam suam | |
| quaesturam in me sustentando et conservando conlocavit. | |
| Qui si mihi quaestor imperatori fuisset, in fili loco fuisset; | 5 |
| nunc certe erit in parentis, cum fuerit <consors> non imperi | |
| sed doloris mei. |