| Possum ego satis in Cn. Pompeium umquam gratus videri? | 29.1 |
| qui non solum apud vos, qui omnes idem sentiebatis, sed | |
| etiam apud universum populum salutem populi Romani et | |
| conservatam per me et coniunctam esse cum mea dixerit; | |
| qui causam meam prudentibus commendarit, imperitos | 5 |
| edocuerit, eodemque tempore improbos auctoritate sua com- | |
| presserit, bonos excitarit; qui populum Romanum pro me | |
| tamquam pro fratre aut pro parente non solum hortatus sit, | |
| verum etiam obsecrarit; qui cum ipse propter metum dimi- | |
| cationis et sanguinis domo se teneret, iam a superioribus | 10 |
| tribunis petierit ut de salute mea et promulgarent et refer- | |
| rent; qui in colonia nuper constituta cum ipse gereret | |
| magistratum, in qua nemo erat emptus intercessor, vim et | |
| crudelitatem privilegi auctoritate honestissimorum hominum | |
| et publicis litteris consignarit, princepsque Italiae totius | 15 |
| praesidium ad meam salutem implorandum putarit; qui | |
| cum ipse mihi semper amicissimus fuisset, etiam ut suos | |
| necessarios mihi amicos redderet elaborarit. Quibus autem | 30.1 |
| officiis T. Anni beneficia remunerabor? cuius omnis ratio, | |
| cogitatio, totus denique tribunatus nihil aliud fuit nisi con- | |
| stans perpetua fortis invicta defensio salutis meae. Quid de | |
| P. Sestio loquar? qui suam erga me benivolentiam et fidem | 5 |
| non solum animi dolore sed etiam corporis vulneribus | |
| ostendit. | |
| Vobis vero, patres conscripti, singulis et egi et agam gra- | |
| tias: universis egi initio, quantum potui, satis ornate agere | |
| nullo modo possum. Et quamquam sunt in me praecipua | 10 |
| merita multorum, quae sileri nullo modo possunt, tamen | |
| huius temporis ac timoris mei non est conari commemorare | |
| beneficia in me singulorum; nam difficile est non aliquem, | |
| nefas quemquam praeterire. Ego vos universos, patres con- | |
| scripti, deorum numero colere debeo. Sed ut in ipsis dis | 15 |
| immortalibus non semper eosdem atque alias alios solemus | |
| et venerari et precari, sic in hominibus de me divinitus | |
| meritis: omnis erit aetas mihi ad eorum erga me merita | |
| praedicanda atque recolenda, hodierno autem die nominatim | 31.1 |
| a me magistratibus statui gratias esse agendas, et de privatis | |
| uni, qui pro salute mea municipia coloniasque adisset, popu- | |
| lum Romanum supplex obsecrasset, sententiam dixisset eam | |
| quam vos secuti mihi dignitatem meam reddidistis. Vos | 5 |
| me florentem semper ornastis, laborantem mutatione vestis | |
| et prope luctu vestro, quoad licuit, defendistis. Nostra | |
| memoria senatores ne in suis quidem periculis mutare ve- | |
| stem solebant: in meo periculo senatus veste mutata fuit, | |
| quoad licuit per eorum edicta qui mea pericula non modo | 10 |
| suo praesidio sed etiam vestra deprecatione nudarunt. |