| Quae cum libenter commemoro, tum non invitus non | 23.4 |
| nullorum in me nefarie commissa praetereo. Non est mei | 5 |
| temporis iniurias meminisse, quas ego etiam si ulcisci possem, | |
| tamen oblivisci mallem: alio transferenda mea tota vita est, | |
| ut bene de me meritis referam gratiam, amicitias igni per- | |
| spectas tuear, cum apertis hostibus bellum geram, timidis | |
| amicis ignoscam, proditores indicem, dolorem profectionis | 10 |
| meae reditus dignitate consoler. Quod si mihi nullum aliud | 24.1 |
| esset officium in omni vita reliquum nisi ut erga duces ipsos | |
| et principes atque auctores salutis meae satis gratus iudicarer, | |
| tamen exiguum reliquae vitae tempus non modo ad refe- | |
| rendam verum etiam ad commemorandam gratiam mihi | 5 |
| relictum putarem. Quando enim ego huic homini ac liberis | |
| eius, quando omnes mei gratiam referent? Quae memoria, | |
| quae vis ingeni, quae magnitudo observantiae tot tantisque | |
| beneficiis respondere poterit? qui mihi primus adflicto et | |
| iacenti consularem fidem dextramque porrexit, qui me a | 10 |
| morte ad vitam, a desperatione ad spem, ab exitio ad salutem | |
| vocavit, qui tanto amore in me, studio in rem publicam fuit | |
| ut excogitaret quem ad modum calamitatem meam non modo | |
| levaret sed etiam honestaret. Quid enim magnificentius, | |
| quid praeclarius mihi accidere potuit quam quod illo re- | 15 |
| ferente vos decrevistis, ut cuncti ex omni Italia, qui rem | |
| publicam salvam vellent, ad me unum, hominem fractum et | |
| prope dissipatum, restituendum et defendendum venirent? | |
| ut, qua voce ter omnino post Romam conditam consul usus | |
| esset pro universa re publica apud eos solum qui eius vocem | 20 |
| exaudire possent, eadem voce senatus omnis ex omnibus | |
| agris atque oppidis civis totamque Italiam ad unius salutem | |
| defendendam excitaret. Quid ego gloriosius meis posteris | 25.1 |
| potui relinquere quam hoc, senatum iudicasse, qui civis me | |
| non defendisset, eum rem publicam salvam noluisse? Itaque | |
| tantum vestra auctoritas, tantum eximia consulis dignitas | |
| valuit ut dedecus et flagitium se committere putaret, si qui | 5 |
| non veniret. Idemque consul, cum illa incredibilis multi- | |
| tudo Romam et paene Italia ipsa venisset, vos frequentis- | |
| simos in Capitolium convocavit. Quo tempore quantam | |
| vim naturae bonitas haberet et vera nobilitas, intellegere | |
| potuistis. Nam Q. Metellus, et inimicus et frater inimici, | 10 |
| perspecta vestra voluntate omnia privata odia deposuit: quem | |
| P. Servilius, vir cum clarissimus tum vero optimus mihique | |
| amicissimus, et auctoritatis et orationis suae divina quadam | |
| gravitate ad sui generis communisque sanguinis facta virtu- | |
| tesque revocavit, ut haberet in consilio et fratrem ab inferis, | 15 |
| socium rerum mearum, et omnis Metellos, praestantissimos | |
| civis, paene ex Acheronte excitatos, in quibus Numidicum | |
| illum [Metellum], cuius quondam de patria discessus honestus | |
| omnibus, sed luctuosus tamen visus est. Itaque divinitus | 26.1 |
| exstitit non modo salutis defensor, qui ante hoc unum benefi- | |
| cium fuerat inimicus, verum etiam adscriptor dignitatis meae. | |
| Quo quidem die cum quadringenti decem septem essetis, ma- | |
| gistratus autem omnes adessent, dissensit unus, is qui sua lege | 5 |
| coniuratos etiam ab inferis excitandos putarat. Atque illo die | |
| cum rem publicam meis consiliis conservatam gravissimis | |
| verbis et plurimis iudicassetis, idem consul curavit ut eadem | |
| a principibus civitatis in contione postero die dicerentur; | |
| cum quidem ipse egit ornatissime meam causam, perfecitque | 10 |
| astante atque audiente Italia tota ut nemo cuiusquam con- | |
| ducti aut perditi vocem acerbam atque inimicam bonis | |
| posset audire. Ad haec non modo adiumenta salutis sed | 27.1 |
| etiam ornamenta dignitatis meae reliqua vos idem ad- | |
| didistis: decrevistis ne quis ulla ratione rem impediret; | |
| qui impedisset, graviter molesteque laturos—illum contra | |
| rem publicam salutemque bonorum concordiamque civium | 5 |
| facturum, et ut ad vos de eo statim referretur; meque etiam, | |
| si diutius calumniarentur, redire iussistis. Quid? ut age- | |
| rentur gratiae, qui e municipiis venissent? quid? ut ad | |
| illam diem, res cum redissent, rogarentur ut pari studio | |
| convenirent? quid? denique illo die, quem P. Lentulus | 10 |
| mihi fratrique meo liberisque nostris natalem constituit, non | |
| modo ad nostram verum etiam ad sempiterni memoriam | |
| temporis, quo die nos comitiis centuriatis, quae maxime | |
| maiores comitia iusta dici haberique voluerunt, arcessivit in | |
| patriam, ut eaedem centuriae quae me consulem fecerant | 15 |
| consulatum meum comprobarent—eo die quis civis fuit qui | 28.1 |
| fas esse putaret, quacumque aut aetate aut valetudine esset, | |
| non se de salute mea sententiam ferre? Quando tantam | |
| frequentiam in campo, tantum splendorem Italiae totius | |
| ordinumque omnium, quando illa dignitate rogatores diribi- | 5 |
| tores custodesque vidistis? Itaque P. Lentuli beneficio ex- | |
| cellenti atque divino non reducti sumus in patriam sicut non | |
| nulli clarissimi cives, sed equis insignibus et curru aurato | |
| reportati. |