| PRO SEX. ROSCIO AMERINO | |
| ORATIO | |
| Credo ego vos, iudices, mirari quid sit quod, cum tot | 1.1 |
| summi oratores hominesque nobilissimi sedeant, ego potis- | |
| simum surrexerim, is qui neque aetate neque ingenio neque | |
| auctoritate sim cum his qui sedeant comparandus. Omnes | |
| hi quos videtis adesse in hac causa iniuriam novo scelere | 5 |
| conflatam putant oportere defendi, defendere ipsi propter | |
| iniquitatem temporum non audent. Ita fit ut adsint pro- | |
| pterea quod officium sequuntur, taceant autem idcirco quia | |
| periculum vitant. Quid ergo? audacissimus ego ex omni- | 2.1 |
| bus? Minime. An tanto officiosior quam ceteri? Ne | |
| istius quidem laudis ita sum cupidus ut aliis eam prae- | |
| reptam velim. Quae me igitur res praeter ceteros impulit ut | |
| causam Sex. Rosci reciperem? Quia, si qui istorum dixisset | 5 |
| quos videtis adesse, in quibus summa auctoritas est atque | |
| amplitudo, si verbum de re publica fecisset, id quod in hac | |
| causa fieri necesse est, multo plura dixisse quam dixisset | |
| putaretur. Ego autem si omnia quae dicenda sunt libere | 3.1 |
| dixero, nequaquam tamen similiter oratio mea exire atque | |
| in volgus emanare poterit. Deinde quod ceterorum neque | |
| dictum obscurum potest esse propter nobilitatem et ampli- | |
| tudinem neque temere dicto concedi propter aetatem et | 5 |
| prudentiam. Ego si quid liberius dixero, vel occultum esse | |
| propterea quod nondum ad rem publicam accessi, vel | |
| ignosci adulescentiae meae poterit; tametsi non modo | |
| ignoscendi ratio verum etiam cognoscendi consuetudo iam | |
| de civitate sublata est. Accedit illa quoque causa quod | 4.1 |
| a ceteris forsitan ita petitum sit ut dicerent, ut utrumvis | |
| salvo officio se facere posse arbitrarentur; a me autem ei | |
| contenderunt qui apud me et amicitia et beneficiis et digni- | |
| tate plurimum possunt, quorum ego nec benivolentiam erga | 5 |
| me ignorare nec auctoritatem aspernari nec voluntatem | |
| neglegere debebam. His de causis ego huic causae patro- | 5.1 |
| nus exstiti, non electus unus qui maximo ingenio sed re- | |
| lictus ex omnibus qui minimo periculo possem dicere, neque | |
| uti satis firmo praesidio defensus Sex. Roscius verum uti | |
| ne omnino desertus esset. | 5 |