| Forsitan quaeratis qui iste terror sit et quae tanta for- | 5.6 |
| mido quae tot ac talis viros impediat quo minus pro capite | |
| et fortunis alterius quem ad modum consuerunt causam | |
| velint dicere. Quod adhuc vos ignorare non mirum est, | |
| propterea quod consulto ab accusatoribus eius rei quae | 10 |
| conflavit hoc iudicium mentio facta non est. Quae res ea | 6.1 |
| est? Bona patris huiusce Sex. Rosci quae sunt sexagiens, | |
| quae de viro fortissimo et clarissimo L. Sulla, quem honoris | |
| causa nomino, duobus milibus nummum sese dicit emisse | |
| adulescens vel potentissimus hoc tempore nostrae civitatis, | 5 |
| L. Cornelius Chrysogonus. Is a vobis, iudices, hoc postu- | |
| lat ut, quoniam in alienam pecuniam tam plenam atque | |
| praeclaram nullo iure invaserit, quoniamque ei pecuniae | |
| vita Sex. Rosci obstare atque officere videatur, deleatis ex | |
| animo suo suspicionem omnem metumque tollatis; sese | 10 |
| hoc incolumi non arbitratur huius innocentis patrimonium | |
| tam amplum et copiosum posse obtinere, damnato et eiecto | |
| sperat se posse quod adeptus est per scelus, id per luxuriam | |
| effundere atque consumere. Hunc sibi ex animo scrupulum | |
| qui se dies noctesque stimulat ac pungit ut evellatis postulat, | 15 |
| ut ad hanc suam praedam tam nefariam adiutores vos pro- | |
| fiteamini. | |
| Si vobis aequa et honesta postulatio videtur, iudices, ego | 7.1 |
| contra brevem postulationem adfero et, quo modo mihi | |
| persuadeo, aliquanto aequiorem. Primum a Chrysogono | |
| peto ut pecunia fortunisque nostris contentus sit, sanguinem | |
| et vitam ne petat; deinde a vobis, iudices, ut audacium | 5 |
| sceleri resistatis, innocentium calamitatem levetis et in causa | |
| Sex. Rosci periculum quod in omnis intenditur propulsetis. | |
| Quod si aut causa criminis aut facti suspicio aut quaelibet | 8.1 |
| denique vel minima res reperietur quam ob rem videantur | |
| illi non nihil tamen in deferendo nomine secuti, postremo | |
| si praeter eam praedam quam dixi quicquam aliud causae | |
| inveneritis, non recusamus quin illorum libidini Sex. Rosci | 5 |
| vita dedatur. Sin aliud agitur nihil nisi ut eis ne quid | |
| desit quibus satis nihil est, si hoc solum hoc tempore pugna- | |
| tur ut ad illam opimam praeclaramque praedam damnatio | |
| Sex. Rosci velut cumulus accedat, nonne cum multa in- | |
| digna tum vel hoc indignissimum est, vos idoneos habitos | 10 |
| per quorum sententias iusque iurandum id adsequantur quod | |
| antea ipsi scelere et ferro adsequi consuerunt? qui ex | |
| civitate in senatum propter dignitatem, ex senatu in hoc | |
| consilium delecti estis propter severitatem, ab his hoc postu- | |
| lare homines sicarios atque gladiatores, non modo ut sup- | 15 |
| plicia vitent quae a vobis pro maleficiis suis metuere atque | |
| horrere debent verum etiam ut spoliis ex hoc iudicio ornati | |
| auctique discedant? |