| His de rebus tantis tamque atrocibus neque satis me com- | 9.1 |
| mode dicere neque satis graviter conqueri neque satis libere | |
| vociferari posse intellego. Nam commoditati ingenium, gra- | |
| vitati aetas, libertati tempora sunt impedimento. Huc | |
| accedit summus timor quem mihi natura pudorque meus | 5 |
| attribuit et vestra dignitas et vis adversariorum et Sex. | |
| Rosci pericula. Quapropter vos oro atque obsecro, iudices, | |
| ut attente bonaque cum venia verba mea audiatis. Fide | 10.1 |
| sapientiaque vestra fretus plus oneris sustuli quam ferre me | |
| posse intellego. Hoc onus si vos aliqua ex parte adleva- | |
| bitis, feram ut potero studio et industria, iudices; sin a | |
| vobis, id quod non spero, deserar, tamen animo non de- | 5 |
| ficiam et id quod suscepi quoad potero perferam. Quod | |
| si perferre non potero, opprimi me onere offici malo quam | |
| id quod mihi cum fide semel impositum est aut propter | |
| perfidiam abicere aut propter infirmitatem animi deponere. | |
| Te quoque magno opere, M. Fanni, quaeso ut, qualem te | 11.1 |
| iam antea populo Romano praebuisti, cum huic eidem | |
| quaestioni iudex praeesses, talem te et nobis et rei pu- | |
| blicae hoc tempore impertias. Quanta multitudo hominum | |
| convenerit ad hoc iudicium vides; quae sit omnium mor- | 5 |
| talium exspectatio, quae cupiditas ut acria ac severa iudicia | |
| fiant intellegis. Longo intervallo iudicium inter sicarios | |
| hoc primum committitur, cum interea caedes indignissimae | |
| maximaeque factae sunt; omnes hanc quaestionem te prae- | |
| tore manifestis maleficiis cotidianoque sanguine dignissimam | 10 |
| sperant futuram. | |
| Qua vociferatione in ceteris iudiciis accusatores uti con- | 12.1 |
| suerunt, ea nos hoc tempore utimur qui causam dicimus. | |
| Petimus abs te, M. Fanni, a vobisque, iudices, ut quam | |
| acerrime maleficia vindicetis, ut quam fortissime hominibus | |
| audacissimis resistatis, ut hoc cogitetis, nisi in hac causa | 5 |
| qui vester animus sit ostendetis, eo prorumpere hominum | |
| cupiditatem et scelus et audaciam ut non modo clam | |
| verum etiam hic in foro ante tribunal tuum, M. Fanni, | |
| ante pedes vestros, iudices, inter ipsa subsellia caedes fu- | |
| turae sint. Etenim quid aliud hoc iudicio temptatur nisi | 13.1 |
| ut id fieri liceat? Accusant ei qui in fortunas huius inva- | |
| serunt, causam dicit is cui praeter calamitatem nihil reli- | |
| querunt; accusant ei quibus occidi patrem Sex. Rosci bono | |
| fuit, causam dicit is cui non modo luctum mors patris attulit | 5 |
| verum etiam egestatem; accusant ei qui hunc ipsum iugu- | |
| lare summe cupierunt, causam dicit is qui etiam ad hoc | |
| ipsum iudicium cum praesidio venit ne hic ibidem ante | |
| oculos vestros trucidetur; denique accusant ei quos populus | |
| poscit, causam dicit is qui unus relictus ex illorum nefaria | 10 |
| caede restat. Atque ut facilius intellegere possitis, iudices, | 14.1 |
| ea quae facta sunt indigniora esse quam haec sunt quae | |
| dicimus, ab initio res quem ad modum gesta sit vobis | |
| exponemus, quo facilius et huius hominis innocentissimi | |
| miserias et illorum audacias cognoscere possitis et rei | 5 |
| publicae calamitatem. |