| Sex. Roscius, pater huiusce, municeps Amerinus fuit, cum | 15.1 |
| genere et nobilitate et pecunia non modo sui municipi | |
| verum etiam eius vicinitatis facile primus, tum gratia atque | |
| hospitiis florens hominum nobilissimorum. Nam cum Me- | |
| tellis, Serviliis, Scipionibus erat ei non modo hospitium | 5 |
| verum etiam domesticus usus et consuetudo, quas, ut ae- | |
| quum est, familias honestatis amplitudinisque gratia nomino. | |
| Itaque ex suis omnibus commodis hoc solum filio reliquit; | |
| nam patrimonium domestici praedones vi ereptum possi- | |
| dent, fama et vita innocentis ab hospitibus amicisque pater- | 10 |
| nis defenditur. Hic cum omni tempore nobilitatis fautor | 16.1 |
| fuisset tum hoc tumultu proximo, cum omnium nobilium | |
| dignitas et salus in discrimen veniret, praeter ceteros in ea | |
| vicinitate eam partem causamque opera, studio, auctoritate | |
| defendit. Etenim rectum putabat pro eorum honestate se | 5 |
| pugnare propter quos ipse honestissimus inter suos numera- | |
| batur. Postea quam victoria constituta est ab armisque | |
| recessimus, cum proscriberentur homines atque ex omni | |
| regione caperentur ei qui adversarii fuisse putabantur, erat | |
| ille Romae frequens atque in foro et in ore omnium cotidie | 10 |
| versabatur, magis ut exsultare victoria nobilitatis videretur | |
| quam timere ne quid ex ea calamitatis sibi accideret. | |
| Erant ei veteres inimicitiae cum duobus Rosciis Amerinis, | 17.1 |
| quorum alterum sedere in accusatorum subselliis video, | |
| alterum tria huiusce praedia possidere audio; quas inimi- | |
| citias si tam cavere potuisset quam metuere solebat viveret. | |
| Neque enim, iudices, iniuria metuebat. Nam duo isti sunt | 5 |
| T. Roscii, quorum alteri Capitoni cognomen est, iste qui | |
| adest Magnus vocatur, homines eius modi: alter plurima- | |
| rum palmarum vetus ac nobilis gladiator habetur, hic autem | |
| nuper se ad eum lanistam contulit, qui<que> ante hanc pugnam | |
| tiro esset quod sciam, facile ipsum magistrum scelere auda- | 10 |
| ciaque superavit. Nam cum hic Sex. Roscius esset Ameriae, | 18.1 |
| T. autem iste Roscius Romae, cum hic filius adsiduus in | |
| praediis esset cumque se voluntate patris rei familiari vitae- | |
| que rusticae dedisset, ipse autem frequens Romae esset, | |
| occiditur ad balneas Pallacinas rediens a cena Sex. Roscius. | 5 |
| Spero ex hoc ipso non esse obscurum ad quem suspicio | |
| malefici pertineat; verum id quod adhuc est suspiciosum | |
| nisi perspicuum res ipsa fecerit, hunc adfinem culpae iudi- | |
| catote. |