| Quod si id vos suscipitis et eam ad rem operam vestram | 153.1 |
| profitemini, si idcirco sedetis ut ad vos adducantur eorum | |
| liberi quorum bona venierunt, cavete, per deos immortalis! | |
| iudices, ne nova et multo crudelior per vos proscriptio in- | |
| staurata esse videatur. Illam priorem quae facta est in eos | 5 |
| qui arma capere potuerunt tamen senatus suscipere noluit, | |
| ne quid acrius quam more maiorum comparatum <est> publico | |
| consilio factum videretur, hanc vero quae ad eorum liberos | |
| atque ad infantium puerorum incunabula pertinet nisi hoc | |
| iudicio a vobis reicitis et aspernamini, videte, per deos im- | 10 |
| mortalis! quem in locum rem publicam perventuram putetis! | |
| Homines sapientes et ista auctoritate et potestate praeditos | 154.1 |
| qua vos estis ex quibus rebus maxime res publica laborat, | |
| eis maxime mederi convenit. Vestrum nemo est quin intel- | |
| legat populum Romanum qui quondam in hostis lenissimus | |
| existimabatur hoc tempore domestica crudelitate laborare. | 5 |
| Hanc tollite ex civitate, iudices, hanc pati nolite diutius in | |
| hac re publica versari; quae non modo id habet in se mali | |
| quod tot civis atrocissime sustulit verum etiam hominibus | |
| lenissimis ademit misericordiam consuetudine incommo- | |
| dorum. Nam cum omnibus horis aliquid atrociter fieri | 10 |
| videmus aut audimus, etiam qui natura mitissimi sumus | |
| adsiduitate molestiarum sensum omnem humanitatis ex | |
| animis amittimus. |