| Verum si a Chrysogono, iudices, non impetramus ut pecunia | 150.1 |
| nostra contentus sit, vitam ne petat, si ille adduci non potest | |
| ut, cum ademerit nobis omnia quae nostra erant propria, ne | |
| lucem quoque hanc quae communis est eripere cupiat, si | |
| non satis habet avaritiam suam pecunia explere, nisi etiam | 5 |
| crudelitati sanguis praebitus sit, unum perfugium, iudices, | |
| una spes reliqua est Sex. Roscio eadem quae rei publicae, | |
| vestra pristina bonitas et misericordia. Quae si manet, | |
| salvi etiam nunc esse possumus; sin ea crudelitas quae hoc | |
| tempore in re publica versata est vestros quoque animos—id | 10 |
| quod fieri profecto non potest—duriores acerbioresque reddit, | |
| actum est, iudices; inter feras satius est aetatem degere quam | |
| in hac tanta immanitate versari. Ad eamne rem vos reser- | 151.1 |
| vati estis, ad eamne rem delecti ut eos condemnaretis quos | |
| sectores ac sicarii iugulare non potuissent? Solent hoc boni | |
| imperatores facere cum proelium committunt, ut in eo loco | |
| quo fugam hostium fore arbitrentur milites conlocent, in quos | 5 |
| si qui ex acie fugerint de improviso incidant. Nimirum | |
| similiter arbitrantur isti bonorum emptores vos hic, talis | |
| viros, sedere qui excipiatis eos qui de suis manibus effuge- | |
| rint. Di prohibeant, iudices, ne hoc quod maiores consilium | |
| publicum vocari voluerunt praesidium sectorum existimetur! | 10 |
| An vero, iudices, vos non intellegitis nihil aliud agi nisi ut | 152.1 |
| proscriptorum liberi quavis ratione tollantur, et eius rei | |
| initium in vestro iure iurando atque in Sex. Rosci peri- | |
| culo quaeri? Dubium est ad quem maleficium pertineat, | |
| cum videatis ex altera parte sectorem, inimicum, sicarium | 5 |
| eundemque accusatorem hoc tempore, ex altera parte egen- | |
| tem, probatum suis filium, in quo non modo culpa nulla | |
| sed ne suspicio quidem potuit consistere? Numquid hic | |
| aliud videtis obstare Roscio nisi quod patris bona venie- | |
| runt? | 10 |