| Facis iniuriam, Chrysogone, si maiorem spem emptionis | 146.1 |
| tuae in huius exitio ponis quam in eis rebus quas L. Sulla | |
| gessit. Quod si tibi causa nulla est cur hunc miserum tanta | |
| calamitate adfici velis, si tibi omnia sua praeter animam | |
| tradidit nec sibi quicquam paternum ne monumenti quidem | 5 |
| causa reservavit, per deos immortalis! quae ista tanta crude- | |
| litas est, quae tam fera immanisque natura? Quis umquam | |
| praedo fuit tam nefarius, quis pirata tam barbarus ut, cum | |
| integram praedam sine sanguine habere posset, cruenta | |
| spolia detrahere mallet? Scis hunc nihil habere, nihil | 147.1 |
| audere, nihil posse, nihil umquam contra rem tuam cogitasse, | |
| et tamen oppugnas eum quem neque metuere potes neque | |
| odisse debes nec quicquam iam habere reliqui vides quod ei | |
| detrahere possis. Nisi hoc indignum putas, quod vestitum | 5 |
| sedere in iudicio vides quem tu e patrimonio tamquam e | |
| naufragio nudum expulisti. Quasi vero nescias hunc et ali | |
| et vestiri a Caecilia Baliarici filia, Nepotis sorore, specta- | |
| tissima femina, quae cum patrem clarissimum, amplissimos | |
| patruos, ornatissimum fratrem haberet, tamen, cum esset | 10 |
| mulier, virtute perfecit ut, quanto honore ipsa ex illorum | |
| dignitate adficeretur, non minora illis ornamenta ex sua | |
| laude redderet. | |
| An, quod diligenter defenditur, id tibi indignum facinus | 148.1 |
| videtur? Mihi crede, si pro patris huius hospitiis et | |
| gratia vellent omnes huic hospites adesse et auderent libere | |
| defendere, satis copiose defenderetur; sin autem pro magni- | |
| tudine iniuriae proque eo quod summa res publica in huius | 5 |
| periculo temptatur haec omnes vindicarent, consistere me | |
| hercule vobis isto in loco non liceret. Nunc ita defenditur, | |
| non sane ut moleste ferre adversarii debeant neque ut se | |
| potentia superari putent. Quae domi gerenda sunt, ea per | 149.1 |
| Caeciliam transiguntur, fori iudicique rationem <M.> Messala, | |
| ut videtis, iudices, suscepit; qui, si iam satis aetatis ac ro- | |
| boris haberet, ipse pro Sex. Roscio diceret. Quoniam ad | |
| dicendum impedimento est aetas et pudor qui ornat aetatem | 5 |
| causam mihi tradidit quem sua causa cupere ac debere | |
| intellegebat, ipse adsiduitate, consilio, auctoritate, diligentia | |
| perfecit ut Sex. Rosci vita erepta de manibus sectorum sen- | |
| tentiis iudicum permitteretur. Nimirum, iudices, pro hac | |
| nobilitate pars maxima civitatis in armis fuit; haec acta res | 10 |
| est ut ei nobiles restituerentur in civitatem qui hoc facerent | |
| quod facere Messalam videtis, qui caput innocentis defen- | |
| derent, qui iniuriae resisterent, qui quantum possent in | |
| salute alterius quam in exitio mallent ostendere; quod si | |
| omnes qui eodem loco nati sunt facerent, et res publica ex | 15 |
| illis et ipsi ex invidia minus laborarent. |