| Verum haec omnis oratio, ut iam ante dixi, mea est, qua | 143.1 |
| me uti res publica et dolor meus et istorum iniuria coegit. | |
| Sex. Roscius horum nihil indignum putat, neminem accusat, | |
| nihil de suo patrimonio queritur. Putat homo imperitus | |
| morum, agricola et rusticus, ista omnia quae vos per Sullam | 5 |
| gesta esse dicitis more, lege, iure gentium facta; culpa | |
| liberatus et crimine nefario solutus cupit a vobis discedere; | |
| si hac indigna suspicione careat, animo aequo se carere suis | 144.1 |
| omnibus commodis dicit. Rogat oratque te, Chrysogone, | |
| si nihil de patris fortunis amplissimis in suam rem convertit, | |
| si nulla in re te fraudavit, si tibi optima fide sua omnia con- | |
| cessit, adnumeravit, appendit, si vestitum quo ipse tectus | 5 |
| erat anulumque de digito suum tibi tradidit, si ex omnibus | |
| rebus se ipsum nudum neque praeterea quicquam excepit, ut | |
| sibi per te liceat innocenti amicorum opibus vitam in ege- | |
| state degere. Praedia mea tu possides, ego aliena miseri- | 145.1 |
| cordia vivo; concedo, et quod animus aequus est et quia | |
| necesse est. Mea domus tibi patet, mihi clausa est; fero. | |
| Familia mea maxima tu uteris, ego servum habeo nullum; | |
| patior et ferendum puto. Quid vis amplius? quid inse- | 5 |
| queris, quid oppugnas? qua in re tuam voluntatem laedi a | |
| me putas? ubi tuis commodis officio? quid tibi obsto? Si | |
| spoliorum causa vis hominem occidere, spoliasti; quid | |
| quaeris amplius? si inimicitiarum, quae sunt tibi inimicitiae | |
| cum eo cuius ante praedia possedisti quam ipsum cognosti? | 10 |
| si metus, ab eone aliquid metuis quem vides ipsum ab se | |
| tam atrocem iniuriam propulsare non posse? sin, <quod> bona | |
| quae Rosci fuerunt tua facta sunt, idcirco hunc illius filium | |
| studes perdere, nonne ostendis id te vereri quod praeter | |
| ceteros tu metuere non debeas ne quando liberis proscri- | 15 |
| ptorum bona patria reddantur? |