| Sciunt ei qui me norunt me pro mea tenui infirmaque | 136.1 |
| parte, postea quam id quod maxime volui fieri non potuit, ut | |
| componeretur, id maxime defendisse ut ei vincerent qui | |
| vicerunt. Quis enim erat qui non videret humilitatem cum | |
| dignitate de amplitudine contendere? quo in certamine | 5 |
| perditi civis erat non se ad eos iungere quibus incolumibus | |
| et domi dignitas et foris auctoritas retineretur. Quae per- | |
| fecta esse et suum cuique honorem et gradum redditum | |
| gaudeo, iudices, vehementerque laetor eaque omnia deorum | |
| voluntate, studio populi Romani, consilio et imperio et | 10 |
| felicitate L. Sullae gesta esse intellego. Quod animadversum | 137.1 |
| est in eos qui contra omni ratione pugnarunt, non debeo | |
| reprehendere; quod viris fortibus quorum opera eximia in | |
| rebus gerendis exstitit honos habitus est, laudo. Quae ut | |
| fierent idcirco pugnatum esse arbitror meque in eo studio | 5 |
| partium fuisse confiteor. Sin autem id actum est et idcirco | |
| arma sumpta sunt ut homines postremi pecuniis alienis | |
| locupletarentur et in fortunas unius cuiusque impetum | |
| facerent, et id non modo re prohibere non licet sed ne | |
| verbis quidem vituperare, tum vero in isto bello non re- | 10 |
| creatus neque restitutus sed subactus oppressusque populus | |
| Romanus est. Verum longe aliter est; nil horum est, | 138.1 |
| iudices. Non modo non laedetur causa nobilitatis, si istis | |
| hominibus resistetis, verum etiam ornabitur. Etenim qui | |
| haec vituperare volunt Chrysogonum tantum posse querun- | |
| tur; qui laudare volunt concessum ei non esse commemo- | 5 |
| rant. Ac iam nihil est quod quisquam aut tam stultus aut | |
| tam improbus sit qui dicat: 'Vellem quidem liceret; | |
| hoc dixissem.' Dicas licet. 'Hoc fecissem.' Facias licet; | |
| nemo prohibet. 'Hoc decrevissem.' Decerne, modo | |
| recte; omnes approbabunt. 'Hoc iudicassem.' Laudabunt | 10 |
| omnes, si recte et ordine iudicaris. Dum necesse erat | 139.1 |
| resque ipsa cogebat, unus omnia poterat; qui postea quam | |
| magistratus creavit legesque constituit, sua cuique procura- | |
| tio auctoritasque est restituta. Quam si retinere volunt ei | |
| qui reciperarunt in perpetuum poterunt obtinere; sin has | 5 |
| caedis et rapinas et hos tantos tamque profusos sumptus aut | |
| facient aut approbabunt—nolo in eos gravius quicquam ne | |
| ominis quidem causa dicere, unum hoc dico: nostri isti | |
| nobiles nisi vigilantes et boni et fortes et misericordes erunt, | |
| eis hominibus in quibus haec erunt ornamenta sua conce- | 10 |
| dant necesse est. Quapropter desinant aliquando dicere | 140.1 |
| male aliquem locutum esse, si qui vere ac libere locutus sit, | |
| desinant suam causam cum Chrysogono communicare, de- | |
| sinant, si ille laesus sit, de se aliquid detractum arbitrari, | |
| videant ne turpe miserumque sit eos qui equestrem splen- | 5 |
| dorem pati non potuerunt servi nequissimi dominationem | |
| ferre posse. Quae quidem dominatio, iudices, in aliis rebus | |
| antea versabatur, nunc vero quam viam munitet et quod iter | |
| adfectet videtis, ad fidem, ad ius iurandum, ad iudicia vestra, | |
| ad id quod solum prope in civitate sincerum sanctumque | 10 |
| restat. Hicne etiam sese putat aliquid posse Chrysogonus? | 141.1 |
| hic<ne> etiam potens esse volt? O rem miseram atque acerbam! | |
| Neque me hercules hoc indigne fero, quod verear ne quid | |
| possit, verum quod ausus est, quod speravit sese apud talis | |
| viros aliquid ad perniciem <posse> innocentis, id ipsum queror. | 5 |
| Idcircone exspectata nobilitas armis atque ferro rem publi- | |
| cam reciperavit ut ad libidinem suam liberti servolique | |
| nobilium bona fortunas arasque nostras vexare possent? Si | 142.1 |
| id actum est, fateor me errasse qui hoc maluerim, fateor | |
| insanisse qui cum illis senserim; tametsi inermis, iudices, | |
| sensi. Sin autem victoria nobilium ornamento atque emolu- | |
| mento rei publicae populoque Romano debet esse, tum vero | 5 |
| optimo et nobilissimo cuique meam orationem gratissimam | |
| esse oportet. Quod si quis est qui et se et causam laedi | |
| putet, cum Chrysogonus vituperetur, is causam ignorat, se | |
| ipsum probe novit; causa enim splendidior fiet, si nequis- | |
| simo cuique resistetur, ille improbissimus Chrysogoni fautor | 10 |
| qui sibi cum illo rationem communicatam putat laeditur, | |
| cum ab hoc splendore causae separatur. |