| Sch. Gronov. 436.14 | |
| In vico Pallacinae . . . | fr.1 |
| Maxime metuit . . . Derivat tamen et ait se | |
| . . . Manu praedia praediis | |
| . . . Hic ego audire istos cupio | |
| . . . aptam et ratione dispositam se habere existimant, qui | 132.6 |
| in Sallentinis aut in Bruttiis habent unde vix ter in anno | |
| audire nuntium possunt. | |
| Alter tibi descendit de Palatio et aedibus suis; habet | 133.1 |
| animi causa rus amoenum et suburbanum, plura praeterea | |
| praedia neque tamen ullum nisi praeclarum et propinquum. | |
| Domus referta vasis Corinthiis et Deliacis, in quibus est | |
| authepsa illa quam tanto pretio nuper mercatus est ut qui | 5 |
| praetereuntes quid praeco enumeraret audiebant fundum | |
| venire arbitrarentur. Quid praeterea caelati argenti, quid | |
| stragulae vestis, quid pictarum tabularum, quid signorum, | |
| quid marmoris apud illum putatis esse? Tantum scilicet | |
| quantum e multis splendidisque familiis in turba et rapinis | 10 |
| coacervari una in domo potuit. Familiam vero quantam et | |
| quam variis cum artificiis habeat quid ego dicam? Mitto | 134.1 |
| hasce artis volgaris, coquos, pistores, lecticarios; animi et | |
| aurium causa tot homines habet ut cotidiano cantu vocum | |
| et nervorum et tibiarum nocturnisque conviviis tota vicinitas | |
| personet. In hac vita, iudices, quos sumptus cotidianos, | 5 |
| quas effusiones fieri putatis, quae vero convivia? honesta, | |
| credo, in eius modi domo, si domus haec habenda est potius | |
| <quam> officina nequitiae ac deversorium flagitiorum omnium. | |
| Ipse vero quem ad modum composito et dilibuto capillo | 135.1 |
| passim per forum volitet cum magna caterva togatorum vi- | |
| detis, iudices; videtis ut omnis despiciat, ut hominem prae | |
| se neminem putet, ut se solum beatum, solum potentem | |
| putet. Quae vero efficiat et quae conetur si velim comme- | 5 |
| morare, vereor, iudices, ne quis imperitior existimet me | |
| causam nobilitatis victoriamque voluisse laedere. Tametsi | |
| meo iure possum, si quid in hac parte mihi non placeat, | |
| vituperare; non enim vereor ne quis alienum me animum | |
| habuisse a causa nobilitatis existimet. | 10 |