| Ego haec a Chrysogono mea sponte remoto Sex. Roscio | 130.1 |
| quaero, primum qua re civis optimi bona venierint, deinde | |
| qua re hominis eius qui <neque proscriptus> neque apud adver- | |
| sarios occisus est bona venierint, cum in eos solos lex scripta | |
| sit, deinde qua re aliquanto post eam diem venierint quae | 5 |
| dies in lege praefinita est, deinde cur tantulo venierint. Quae | |
| omnia si, quem ad modum solent liberti nequam et improbi | |
| facere, in patronum suum voluerit conferre, nihil egerit; | |
| nemo est enim qui nesciat propter magnitudinem rerum | |
| multa multos <partim improbante>, partim imprudente L. | 10 |
| Sulla commisisse. Placet igitur in his rebus aliquid impru- | 131.1 |
| dentia praeteriri? Non placet, iudices, sed necesse est. | |
| Etenim si Iuppiter Optimus Maximus cuius nutu et arbitrio | |
| caelum terra mariaque reguntur saepe ventis vehementio- | |
| ribus aut immoderatis tempestatibus aut nimio calore aut | 5 |
| intolerabili frigore hominibus nocuit, urbis delevit, fruges | |
| perdidit, quorum nihil pernicii causa divino consilio sed vi | |
| ipsa et magnitudine rerum factum putamus, at contra com- | |
| moda quibus utimur lucemque qua fruimur spiritumque | |
| quem ducimus ab eo nobis dari atque impertiri videmus, | 10 |
| quid miramur, iudices, L. Sullam, cum solus rem publicam | |
| regeret orbemque terrarum gubernaret imperique maiestatem | |
| quam armis receperat iam legibus confirmaret, aliqua anim- | |
| advertere non potuisse? nisi hoc mirum est quod vis divina | |
| adsequi non possit, si id mens humana adepta non sit. | 15 |
| Verum ut haec missa faciam quae iam facta sunt, ex eis quae | 132.1 |
| nunc cum maxime fiunt nonne quivis potest intellegere | |
| omnium architectum et machinatorem unum esse Chryso- | |
| gonum? qui Sex. Rosci nomen deferendum curavit, cuius | |
| honoris causa accusare se dixit Erucius . . . | 5 |