| Venio nunc ad illud nomen aureum Chrysogoni sub quo | 124.1 |
| nomine tota societas latuit; de quo, iudices, neque quo | |
| modo dicam neque quo modo taceam reperire possum. Si | |
| enim taceo, vel maximam partem relinquo; sin autem dico, | |
| vereor ne non ille solus, id quod ad me nihil attinet, sed alii | 5 |
| quoque plures laesos se putent. Tametsi ita se res habet ut | |
| mihi in communem causam sectorum dicendum nihil magno | |
| opere videatur; haec enim causa nova profecto et singularis | |
| est. Bonorum Sex. Rosci emptor est Chrysogonus. Primum | 125.1 |
| hoc videamus: eius hominis bona qua ratione venierunt aut | |
| quo modo venire potuerunt? Atque hoc non ita quaeram, | |
| iudices, ut id dicam esse indignum, hominis innocentis bona | |
| venisse—si enim haec audientur ac libere dicentur, non fuit | 5 |
| tantus homo Sex. Roscius in civitate ut de eo potissimum | |
| conqueramur—verum ego hoc quaero: Qui potuerunt ista | |
| ipsa lege quae de proscriptione est, sive Valeria est sive | |
| Cornelia—non enim novi nec scio—verum ista ipsa lege bona | |
| Sex. Rosci venire qui potuerunt? Scriptum enim ita dicunt | 126.1 |
| esse: vt avt eorvm bona veneant qvi proscripti svnt; | |
| quo in numero Sex. Roscius non est: avt eorvm qvi in | |
| adversariorvm praesidiis occisi svnt. Dum praesidia | |
| ulla fuerunt, in Sullae praesidiis fuit; postea quam ab armis | 5 |
| <omnes> recesserunt, in summo otio rediens a cena Romae | |
| occisus est. <Si> lege, bona quoque lege venisse fateor. Sin | |
| autem constat contra omnis non modo veteres leges verum | |
| etiam novas occisum esse, bona quo iure aut quo modo aut | |
| qua lege venierint quaero. | 10 |
| In quem hoc dicam quaeris, Eruci? Non in eum quem | 127.1 |
| vis et putas; nam Sullam et oratio mea ab initio et ipsius | |
| eximia virtus omni tempore purgavit. Ego haec omnia | |
| Chrysogonum fecisse dico, ut ementiretur, ut malum civem | |
| <Sex.> Roscium fuisse fingeret, ut eum apud adversarios occi- | 5 |
| sum esse diceret, ut his de rebus a legatis Amerinorum | |
| doceri L. Sullam passus non sit. Denique etiam illud | |
| suspicor, omnino haec bona non venisse; id quod postea, | |
| si per vos, iudices, licitum erit, aperietur. Opinor enim | 128.1 |
| esse in lege quam ad diem proscriptiones venditionesque | |
| fiant, nimirum Kalendas Iunias. Aliquot post mensis et | |
| homo occisus est et bona venisse dicuntur. Profecto aut | |
| haec bona in tabulas publicas nulla redierunt nosque ab isto | 5 |
| nebulone facetius eludimur quam putamus, aut, si redierunt, | |
| tabulae publicae corruptae aliqua ratione sunt; nam lege | |
| quidem bona venire non potuisse constat. Intellego me | |
| ante tempus, iudices, haec scrutari et prope modum errare | |
| qui, cum capiti Sex. Rosci mederi debeam, reduviam curem. | 10 |
| Non enim laborat de pecunia, non ullius rationem sui com- | |
| modi ducit; facile egestatem suam se laturum putat, si hac | |
| indigna suspicione et ficto crimine liberatus sit. Verum | 129.1 |
| quaeso a vobis, iudices, ut haec pauca quae restant ita au- | |
| diatis ut partim me dicere pro me ipso putetis, partim <pro> | |
| Sex. Roscio. Quae enim mihi ipsi indigna et intolerabilia | |
| videntur quaeque ad omnis, nisi providemus, arbitror per- | 5 |
| tinere, ea pro me ipso ex animi mei sensu ac dolore pronun- | |
| tio; quae ad huius vitae casum causamque pertinent et quid | |
| hic pro se dici velit et qua condicione contentus sit iam in | |
| extrema oratione nostra, iudices, audietis. |