| Etenim, quoniam fidem magistri cognostis, cognoscite | 119.1 |
| nunc discipuli aequitatem. Dixi iam antea saepe numero | |
| postulatos esse ab istis duos servos in quaestionem. Tu | |
| semper, T. Rosci, recusasti. Quaero abs te: 'Eine qui | |
| postulabant indigni erant qui impetrarent, an is te non com- | 5 |
| movebat pro quo postulabant, an res ipsa tibi iniqua | |
| videbatur?' Postulabant homines nobilissimi atque in- | |
| tegerrimi nostrae civitatis quos iam antea nominavi; qui | |
| ita vixerunt talesque a populo Romano putantur ut quicquid | |
| dicerent nemo esset qui non aequum putaret. Postulabant | 10 |
| autem pro homine miserrimo atque infelicissimo qui vel | |
| ipse sese in cruciatum dari cuperet, dum de patris morte | |
| quaereretur. Res porro abs te eius modi postulabatur ut nihil | 120.1 |
| interesset, utrum eam rem recusares an de maleficio confi- | |
| terere. Quae cum ita sint, quaero abs te quam ob causam | |
| recusaris. Cum occiditur Sex. Roscius ibidem fuerunt. | |
| Servos ipsos, quod ad me attinet, neque arguo neque purgo; | 5 |
| quod a vobis oppugnari video ne in quaestionem dentur, | |
| suspiciosum est; quod vero apud vos ipsos in honore tanto | |
| sunt, profecto necesse est sciant aliquid, quod si dixerint | |
| perniciosum vobis futurum sit.—In dominos quaeri de servis | |
| iniquum est.—At non quaeritur; Sex. enim Roscius reus | 10 |
| est; neque enim, cum de hoc quaeritur, <in dominos quaeritur>; | |
| vos enim dominos esse dicitis.—Cum Chrysogono sunt.— | |
| Ita credo; litteris eorum et urbanitate Chrysogonus ducitur | |
| ut inter suos omnium deliciarum atque omnium artium | |
| puerulos ex tot elegantissimis familiis lectos velit hos versari, | 15 |
| homines paene operarios, ex Amerina disciplina patris | |
| familiae rusticani. Non ita est profecto, iudices; non est | 121.1 |
| veri simile ut Chrysogonus horum litteras adamarit aut | |
| humanitatem, non ut rei familiaris negotio diligentiam co- | |
| gnorit eorum et fidem. Est quiddam quod occultatur; quod | |
| quo studiosius ab istis opprimitur et absconditur, eo magis | 5 |
| eminet et apparet. Quid igitur? Chrysogonus suine male- | 122.1 |
| fici occultandi causa quaestionem de eis haberi non volt? | |
| Minime, iudices; non in omnis arbitror omnia convenire. | |
| Ego in Chrysogono, quod ad me attinet, nihil eius modi | |
| suspicor; neque hoc mihi nunc primum in mentem venit | 5 |
| dicere. Meministis me ita distribuisse initio causam: in | |
| crimen cuius tota argumentatio permissa Erucio est, et in | |
| audaciam cuius partes Rosciis impositae sunt. Quicquid | |
| malefici, sceleris, caedis erit, proprium id Rosciorum esse | |
| debebit. Nimiam gratiam potentiamque Chrysogoni dicimus | 10 |
| et nobis obstare et perferri nullo modo posse et a vobis, | |
| quoniam potestas data est, non modo infirmari verum etiam | |
| vindicari oportere. Ego sic existimo, qui quaeri velit ex eis | 123.1 |
| quos constat, cum caedes facta sit, adfuisse, eum cupere | |
| verum inveniri; qui id recuset, eum profecto, tametsi verbo | |
| non audeat, tamen re ipsa de maleficio suo confiteri. Dixi | |
| initio, iudices, nolle me plura de istorum scelere dicere quam | 5 |
| causa postularet ac necessitas ipsa cogeret. Nam et multae | |
| res adferri possunt, et una quaeque earum multis cum argu- | |
| mentis dici potest. Verum ego quod invitus ac necessario | |
| facio neque diu neque diligenter facere possum. Quae | |
| praeteriri nullo modo poterant, ea leviter, iudices, attigi, quae | 10 |
| posita sunt in suspicionibus de quibus, si coepero dicere, | |
| pluribus verbis sit disserendum, ea vestris ingeniis coniectu- | |
| raeque committo. |