| Videte iam porro cetera, iudices, ut intellegatis fingi male- | 116.1 |
| ficium nullum posse quo iste sese non contaminarit. In | |
| rebus minoribus socium fallere turpissimum est aequeque | |
| turpe atque illud de quo ante dixi; neque iniuria, propterea | |
| quod auxilium sibi se putat adiunxisse qui cum altero rem | 5 |
| communicavit. Ad cuius igitur fidem confugiet, cum per | |
| eius fidem laeditur cui se commiserit? Atque ea sunt anim- | |
| advertenda peccata maxime quae difficillime praecaventur. | |
| Tecti esse ad alienos possumus, intimi multa apertiora | |
| videant necesse est; socium cavere qui possumus? quem | 10 |
| etiam si metuimus, ius offici laedimus. Recte igitur maiores | |
| eum qui socium fefellisset in virorum bonorum numero non | |
| putarunt haberi oportere. At vero T. Roscius non unum | 117.1 |
| rei pecuniariae socium fefellit, quod, tametsi grave est, tamen | |
| aliquo modo posse ferri videtur, verum novem homines | |
| honestissimos, eiusdem muneris, legationis, offici manda- | |
| torumque socios, induxit, decepit, destituit, adversariis tra- | 5 |
| didit, omni fraude et perfidia fefellit; qui de scelere suspicari | |
| eius nihil potuerunt, socium offici metuere non debuerunt, | |
| eius malitiam non viderunt, orationi vanae crediderunt. | |
| Itaque nunc illi homines honestissimi propter istius insidias | |
| parum putantur cauti providique fuisse; iste qui initio pro- | 10 |
| ditor fuit, deinde perfuga, qui primo sociorum consilia adver- | |
| sariis enuntiavit, deinde societatem cum ipsis adversariis coiit, | |
| terret etiam nos ac minatur tribus praediis, hoc est praemiis | |
| sceleris, ornatus. In eius modi vita, iudices, in his tot tan- | |
| tisque flagitiis hoc quoque maleficium de quo iudicium est | 15 |
| reperietis. Etenim quaerere ita debetis: ubi multa avare, | 118.1 |
| multa audacter, multa improbe, multa perfidiose facta vide- | |
| bitis, ibi scelus quoque latere inter illa tot flagitia putatote. | |
| Tametsi hoc quidem minime latet quod ita promptum et | |
| propositum est ut non ex illis maleficiis quae in illo constat | 5 |
| esse hoc intellegatur verum ex hoc etiam, si quo de illorum | |
| forte dubitabitur, convincatur. Quid tandem, quaeso, | |
| iudices? num aut ille lanista omnino iam a gladio recessisse | |
| videtur aut hic discipulus magistro tantulum de arte conce- | |
| dere? Par est avaritia, similis improbitas, eadem impuden- | 10 |
| tia, gemina audacia. |