| Venit in decem primis legatus in castra Capito. <Vos> | 109.1 |
| totam vitam naturam moresque hominis ex ipsa legatione | |
| cognoscite. Nisi intellexeritis, iudices, nullum esse officium, | |
| nullum ius tam sanctum atque integrum quod non eius | |
| scelus atque perfidia violarit et imminuerit, virum optimum | 5 |
| esse eum iudicatote. Impedimento est quo minus de his | 110.1 |
| rebus Sulla doceatur, ceterorum legatorum consilia et volun- | |
| tatem Chrysogono enuntiat, monet ut provideat ne palam | |
| res agatur, ostendit, si sublata sit venditio bonorum, illum | |
| pecuniam grandem amissurum, sese capitis periculum adi- | 5 |
| turum; illum acuere, hos qui simul erant missi fallere, | |
| illum identidem monere ut caveret, hisce insidiose spem | |
| falsam ostendere, cum illo contra hos inire consilia, horum | |
| consilia illi enuntiare, cum illo partem suam depecisci, hisce | |
| aliqua fretus mora semper omnis aditus ad Sullam interclu- | 10 |
| dere. Postremo isto hortatore, auctore, intercessore ad | |
| Sullam legati non adierunt; istius fide ac potius perfidia | |
| decepti, id quod ex ipsis cognoscere poteritis, si accusator | |
| voluerit testimonium eis denuntiare, pro re certa spem falsam | |
| domum rettulerunt. In privatis rebus si qui rem mandatam | 111.1 |
| non modo malitiosius gessisset sui quaestus aut commodi | |
| causa verum etiam neglegentius, eum maiores summum ad- | |
| misisse dedecus existimabant. Itaque mandati constitutum | |
| est iudicium non minus turpe quam furti, credo, propterea | 5 |
| quod quibus in rebus ipsi interesse non possumus, in eis | |
| operae nostrae vicaria fides amicorum supponitur; quam qui | |
| laedit, oppugnat omnium commune praesidium et, quantum | |
| in ipso est, disturbat vitae societatem. Non enim possumus | |
| omnia per nos agere; alius in alia est re magis utilis. Id- | 10 |
| circo amicitiae comparantur ut commune commodum mutuis | |
| officiis gubernetur. Quid recipis mandatum, si aut negle- | 112.1 |
| cturus aut ad tuum commodum conversurus es? cur mihi te | |
| offers ac meis commodis officio simulato officis et obstas? | |
| Recede de medio; per alium transigam. Suscipis onus | |
| offici quod te putas sustinere posse; quod maxime videtur | 5 |
| grave eis qui minime ipsi leves sunt. Ergo idcirco turpis | |
| haec culpa est, quod duas res sanctissimas violat, amicitiam | |
| et fidem. Nam neque mandat quisquam fere nisi amico | |
| neque credit nisi ei quem fidelem putat. Perditissimi est | |
| igitur hominis simul et amicitiam dissolvere et fallere eum | 10 |
| qui laesus non esset, nisi credidisset. Itane est? in minimis | 113.1 |
| rebus qui mandatum neglexerit, turpissimo iudicio conde- | |
| mnetur necesse est, in re tanta cum is cui fama mortui, for- | |
| tunae vivi commendatae sunt atque concreditae, ignominia | |
| mortuum, <inopia vivum> adfecerit, is inter honestos homines | 5 |
| atque adeo inter vivos numerabitur? In minimis privatisque | |
| rebus etiam neglegentia in crimen mandati iudiciumque in- | |
| famiae vocatur, propterea quod, si recte fiat, illum neglegere | |
| oporteat qui mandarit non illum qui mandatum receperit; | |
| in re tanta quae publice gesta atque commissa sit qui non | 10 |
| neglegentia privatum aliquod commodum laeserit sed per- | |
| fidia legationis ipsius caerimoniam polluerit maculaque ad- | |
| fecerit, qua is tandem poena adficietur aut quo iudicio | |
| damnabitur? Si hanc ei rem privatim Sex. Roscius man- | 114.1 |
| davisset ut cum Chrysogono transigeret atque decideret, | |
| inque eam rem fidem suam, si quid opus esse putaret, inter- | |
| poneret, ille qui sese facturum recepisset, nonne, si ex eo | |
| negotio tantulum in rem suam convertisset, damnatus per | 5 |
| arbitrum et rem restitueret et honestatem omnem amitteret? | |
| Nunc non hanc ei rem Sex. Roscius mandavit sed, id quod | 115.1 |
| multo gravius est, ipse Sex. Roscius cum fama vita bonis- | |
| que omnibus a decurionibus publice <T.> Roscio mandatus | |
| est; et ex eo T. Roscius non paululum nescio quid in rem | |
| suam convertit sed hunc funditus evertit bonis, ipse tria | 5 |
| praedia sibi depectus est, voluntatem decurionum ac muni- | |
| cipum omnium tantidem quanti fidem suam fecit. |