| Age nunc illa videamus, iudices, quae statim consecuta | 105.1 |
| sunt. Ad Volaterras in castra L. Sullae mors Sex. Rosci | |
| quadriduo quo is occisus est Chrysogono nuntiatur. Quae- | |
| ritur etiam nunc quis eum nuntium miserit? nonne perspi- | |
| cuum est eundem qui Ameriam? Curat Chrysogonus ut eius | 5 |
| bona veneant statim; qui non norat hominem aut rem. At | |
| qui ei venit in mentem praedia concupiscere hominis ignoti | |
| quem omnino numquam viderat? Soletis, cum aliquid hu- | |
| iusce modi audistis, iudices, continuo dicere: 'Necesse est | |
| aliquem dixisse municipem aut vicinum; ei plerumque indi- | 10 |
| cant, per eos plerique produntur.' Hic nihil est quod su- | |
| spicione occupetis. Non enim ego ita disputabo: 'Veri | 106.1 |
| simile est Roscios istam rem ad Chrysogonum detulisse; | |
| erat enim eis cum Chrysogono iam antea amicitia; nam cum | |
| multos veteres a maioribus Roscii patronos hospitesque | |
| haberent, omnis eos colere atque observare destiterunt ac se | 5 |
| in Chrysogoni fidem et clientelam contulerunt.' Haec pos- | 107.1 |
| sum omnia vere dicere, sed in hac causa coniectura nihil | |
| opus est; ipsos certo scio non negare ad haec bona Chryso- | |
| gonum accessisse impulsu suo. Si eum qui indici causa | |
| partem acceperit oculis cernetis, poteritisne dubitare, iudices, | 5 |
| qui indicarit? Qui sunt igitur in istis bonis quibus partem | |
| Chrysogonus dederit? Duo Roscii. Num quisnam prae- | |
| terea? Nemo est, iudices. Num ergo dubium est quin ei | |
| obtulerint hanc praedam Chrysogono qui ab eo partem | |
| praedae tulerunt? | 10 |
| Age nunc ex ipsius Chrysogoni iudicio Rosciorum factum | 108.1 |
| consideremus. Si nihil in ista pugna Roscii quod operae | |
| pretium esset fecerant, quam ob causam <a> Chrysogono tantis | |
| praemiis donabantur? si nihil aliud fecerunt nisi rem detu- | |
| lerunt, nonne satis fuit eis gratias agi, denique, ut perlibera- | 5 |
| liter ageretur, honoris aliquid haberi? Cur tria praedia | |
| tantae pecuniae statim Capitoni dantur? cur quae reliqua | |
| sunt iste <T.> Roscius omnia cum Chrysogono communiter | |
| possidet? Nonne perspicuum est, iudices, has manubias | |
| Rosciis Chrysogonum re cognita concessisse? | 10 |