| Alter ex ipsa caede volucrem nuntium Ameriam ad | 102.1 |
| socium atque adeo magistrum suum misit ut, si dissimu- | |
| lare omnes cuperent se scire ad quem maleficium pertineret, | |
| tamen ipse apertum suum scelus ante omnium oculos | |
| poneret. Alter, si dis immortalibus placet, testimonium | 5 |
| etiam in Sex. Roscium dicturus est; quasi vero id nunc | |
| agatur, utrum is quod dixerit credendum, ac non quod | |
| fecerit vindicandum sit. Itaque more maiorum comparatum | |
| est ut in minimis rebus homines amplissimi testimonium de | |
| sua re non dicerent. Africanus qui suo cognomine declarat | 103.1 |
| tertiam partem orbis terrarum se subegisse tamen, si sua res | |
| ageretur, testimonium non diceret; nam illud in talem | |
| virum non audeo dicere: Si diceret, non crederetur. Videte | |
| nunc quam versa et mutata in peiorem partem sint omnia. | 5 |
| Cum de bonis et de caede agatur, testimonium dicturus est | |
| is qui et sector est et sicarius, hoc est qui et illorum ipsorum | |
| bonorum de quibus agitur emptor atque possessor est et | |
| eum hominem occidendum curavit de cuius morte quae- | |
| ritur. Quid? tu, vir optime, ecquid habes quod dicas? | 104.1 |
| mihi ausculta: vide ne tibi desis; tua quoque res permagna | |
| agitur. Multa scelerate, multa audaciter, multa improbe | |
| fecisti, unum stultissime, profecto tua sponte non de Eruci | |
| sententia: nihil opus fuit te istic sedere. Neque enim | 5 |
| accusatore muto neque teste quisquam utitur eo qui de | |
| accusatoris subsellio surgit. Huc accedit quod paulo tamen | |
| occultior atque tectior vestra ista cupiditas esset. Nunc | |
| quid est quod quisquam ex vobis audire desideret, cum quae | |
| facitis eius modi sint ut ea dedita opera a nobis contra vos- | 10 |
| met ipsos facere videamini? |