| Etiamne in tam perspicuis rebus argumentatio quaerenda | 98.1 |
| aut coniectura capienda est? Nonne vobis haec quae | |
| audistis cernere oculis videmini, iudices? non illum | |
| miserum, ignarum casus sui, redeuntem a cena videtis, | |
| non positas insidias, non impetum repentinum? non ver- | 5 |
| satur ante oculos vobis in caede Glaucia? non adest iste | |
| T. Roscius? non suis manibus in curru conlocat Autome- | |
| dontem illum, sui sceleris acerbissimi nefariaeque victoriae | |
| nuntium? non orat ut eam noctem pervigilet, ut honoris | |
| sui causa laboret, ut Capitoni quam primum nuntiet? Quid | 99.1 |
| erat quod Capitonem primum scire vellet? Nescio, nisi | |
| hoc video, Capitonem in his bonis esse socium; de tribus | |
| et decem fundis tris nobilissimos fundos eum video possi- | |
| dere. Audio praeterea non hanc suspicionem nunc primum | 100.1 |
| in Capitonem conferri; multas esse infamis eius palmas, | |
| hanc primam esse tamen lemniscatam quae Roma ei de- | |
| feratur; nullum modum esse hominis occidendi quo ille | |
| non aliquot occiderit, multos ferro, multos veneno. Habeo | 5 |
| etiam dicere quem contra morem maiorum minorem annis | |
| lx de ponte in Tiberim deiecerit. Quae, si prodierit atque | |
| adeo cum prodierit—scio enim proditurum esse—audiet. | |
| Veniat modo, explicet suum volumen illud quod ei planum | 101.1 |
| facere possum Erucium conscripsisse; quod aiunt illum | |
| Sex. Roscio intentasse et minitatum esse se omnia illa pro | |
| testimonio esse dicturum. O praeclarum testem, iudices! o | |
| gravitatem dignam exspectatione! o vitam honestam atque | 5 |
| eius modi ut libentibus animis ad eius testimonium vestrum | |
| ius iurandum accommodetis! Profecto non tam perspicue | |
| nos istorum maleficia videremus, nisi ipsos caecos redderet | |
| cupiditas et avaritia et audacia. |