| Videamus nunc strictim, sicut cetera, quae post mortem | 95.1 |
| Sex. Rosci abs te, T. Rosci, facta sunt; quae ita aperta et | |
| manifesta sunt ut medius fidius, iudices, invitus ea dicam. | |
| Vereor enim, cuicuimodi es, T. Rosci, ne ita hunc videar | |
| voluisse servare ut tibi omnino non pepercerim. Cum hoc | 5 |
| vereor et cupio tibi aliqua ex parte quod salva fide possim | |
| parcere, rursus immuto voluntatem meam; venit enim mihi | |
| in mentem oris tui. Tene, cum ceteri socii tui fugerent ac | |
| se occultarent, ut hoc iudicium non de illorum praeda sed | |
| de huius maleficio fieri videretur, potissimum tibi partis istas | 10 |
| depoposcisse ut in iudicio versarere et sederes cum accusa- | |
| tore? Qua in re nihil aliud adsequeris nisi ut ab omnibus | |
| mortalibus audacia tua cognoscatur et impudentia. Occiso | 96.1 |
| Sex. Roscio quis primus Ameriam nuntiat? Mallius Glaucia, | |
| quem iam antea nominavi, tuus cliens et familiaris. Quid | |
| attinuit eum potissimum nuntiare quod, si nullum iam ante | |
| consilium de morte ac de bonis eius inieras nullamque socie- | 5 |
| tatem neque sceleris neque praemi cum homine ullo coieras, | |
| ad te minime omnium pertinebat?—Sua sponte Mallius | |
| nuntiat.—Quid, quaeso, eius intererat? An, cum Ameriam | |
| non huiusce rei causa venisset, casu accidit ut id quod | |
| Romae audierat primus nuntiaret? Cuius rei causa venerat | 10 |
| Ameriam? 'Non possum' inquit 'divinare.' Eo rem iam | |
| adducam ut nihil divinatione opus sit. Qua ratione <T.> | |
| Roscio Capitoni primo nuntiavit? Cum Ameriae Sex. Rosci | |
| domus uxor liberique essent, cum tot propinqui cognatique | |
| optime convenientes, qua ratione factum est ut iste tuus | 15 |
| cliens, sceleris tui nuntius, T. Roscio Capitoni potissimum | |
| nuntiaret? Occisus est a cena rediens; nondum lucebat | 97.1 |
| cum Ameriae scitum est. Quid hic incredibilis cursus, quid | |
| haec tanta celeritas festinatioque significat? Non quaero | |
| quis percusserit; nihil est, Glaucia, quod metuas; non ex- | |
| cutio te, si quid forte ferri habuisti, non scrutor; nihil ad | 5 |
| me arbitror pertinere; quoniam cuius consilio occisus sit | |
| invenio, cuius manu sit percussus non laboro. Vnum hoc | |
| sumo quod mihi apertum tuum scelus resque manifesta | |
| dat: Vbi aut unde audivit Glaucia? qui tam cito scivit? | |
| Fac audisse statim; quae res eum nocte una tantum itineris | 10 |
| contendere coegit? quae necessitas eum tanta premebat ut, | |
| si sua sponte iter Ameriam faceret, id temporis Roma pro- | |
| ficisceretur, nullam partem noctis requiesceret? |