| Video igitur causas esse permultas quae istum impel- | 92.1 |
| lerent; videamus nunc ecquae facultas suscipiendi malefici | |
| fuerit. Vbi occisus est Sex. Roscius?—Romae.—Quid? | |
| tu, T. Rosci, ubi tunc eras?—Romae. Verum quid ad | |
| rem? et alii multi.—Quasi nunc id agatur quis ex tanta | 5 |
| multitudine occiderit, ac non hoc quaeratur, eum qui Romae | |
| sit occisus utrum veri similius sit ab eo esse occisum qui | |
| adsiduus eo tempore Romae fuerit, an ab eo qui multis | |
| annis Romam omnino non accesserit. Age nunc ceteras | 93.1 |
| quoque facultates consideremus. Erat tum multitudo sica- | |
| riorum, id quod commemoravit Erucius, et homines impune | |
| occidebantur. Quid? ea multitudo quae erat? Opinor, aut | |
| eorum qui in bonis erant occupati, aut eorum qui ab eis | 5 |
| conducebantur ut aliquem occiderent. Si eos putas qui | |
| alienum appetebant, tu es in eo numero qui nostra pecunia | |
| dives es; sin eos quos qui leviore nomine appellant percus- | |
| sores vocant, quaere in cuius fide sint et clientela; mihi | |
| crede, aliquem de societate tua reperies; et, quicquid tu | 10 |
| contra dixeris, id cum defensione nostra contendito; ita fa- | |
| cillime causa Sex. Rosci cum tua conferetur. Dices: 'Quid | 94.1 |
| postea, si Romae adsiduus fui?' Respondebo: 'At ego | |
| omnino non fui.'—Fateor me sectorem esse, verum et alii | |
| multi.—At ego, ut tute arguis, agricola et rusticus.—Non | |
| continuo, si me in gregem sicariorum contuli, sum sicarius. | 5 |
| —At ego profecto qui ne novi quidem quemquam sicarium | |
| longe absum ab eius modi crimine. Permulta sunt quae | |
| dici possunt qua re intellegatur summam tibi facultatem | |
| fuisse malefici suscipiendi; quae non modo idcirco praetereo | |
| quod te ipsum non libenter accuso verum eo magis etiam | 10 |
| quod, si de illis caedibus velim commemorare quae tum | |
| factae sunt ista eadem ratione qua Sex. Roscius occisus est, | |
| vereor ne ad pluris oratio mea pertinere videatur. |