| Haec tu, Eruci, tot et tanta si nanctus esses in reo, quam | 89.1 |
| diu diceres! quo te modo iactares! tempus hercule te citius | |
| quam oratio deficeret. Etenim in singulis rebus eius modi | |
| materies est ut dies singulos possis consumere. Neque ego | |
| non possum; non enim tantum mihi derogo, tametsi nihil | 5 |
| adrogo, ut te copiosius quam me putem posse dicere. Verum | |
| ego forsitan propter multitudinem patronorum in grege | |
| adnumerer, te pugna Cannensis accusatorem sat bonum | |
| fecit. Multos caesos non ad Trasumennum lacum, sed ad | |
| Servilium vidimus. | 10 |
| Quis ibi non est volneratus ferro Phrygio? | 90.1 |
| Non necesse est omnis commemorare Curtios, Marios, deni- | |
| que Memmios quos iam aetas a proeliis avocabat, postremo | |
| Priamum ipsum senem, Antistium quem non modo aetas | |
| sed etiam leges pugnare prohibebant. Iam quos nemo | 5 |
| propter ignobilitatem nominat, sescenti sunt qui inter sicarios | |
| et de veneficiis accusabant; qui omnes, quod ad me attinet, | |
| vellem viverent. Nihil enim mali est canes ibi quam pluri- | |
| mos esse ubi permulti observandi multaque servanda sunt. | |
| Verum, ut fit, multa saepe imprudentibus imperatoribus vis | 91.1 |
| belli ac turba molitur. Dum is in aliis rebus erat occupatus | |
| qui summam rerum administrabat, erant interea qui suis | |
| volneribus mederentur; qui, tamquam si offusa rei publicae | |
| sempiterna nox esset, ita ruebant in tenebris omniaque mi- | 5 |
| scebant; a quibus miror ne quod iudiciorum esset vestigium | |
| non subsellia quoque esse combusta; nam et accusatores et | |
| iudices sustulerunt. Hoc commodi est quod ita vixerunt ut | |
| testis omnis, si cuperent, interficere non possent; nam, dum | |
| hominum genus erit, qui accuset eos non deerit; dum | 10 |
| civitas erit, iudicia fient. Verum, ut coepi dicere, et Erucius, | |
| haec si haberet in causa quae commemoravi, posset ea | |
| quamvis diu dicere, et ego, iudices, possum; sed in animo | |
| est, quem ad modum ante dixi, leviter transire ac tantum | |
| modo perstringere unam quamque rem, ut omnes intellegant | 15 |
| me non studio accusare sed officio defendere. |