| Vereor ne aut molestus sim vobis, iudices, aut ne ingeniis | 82.1 |
| vestris videar diffidere, si de tam perspicuis rebus diutius | |
| disseram. Eruci criminatio tota, ut arbitror, dissoluta est; | |
| nisi forte exspectatis ut illa diluam quae de peculatu ac de | |
| eius modi rebus commenticiis inaudita nobis ante hoc | 5 |
| tempus ac nova obiecit; quae mihi iste visus est ex alia | |
| oratione declamare quam in alium reum commentaretur; | |
| ita neque ad crimen parricidi neque ad eum qui causam dicit | |
| pertinebant; de quibus quoniam verbo arguit, verbo satis | |
| est negare. Si quid est quod ad testis reservet, ibi quoque | 10 |
| nos, ut in ipsa causa, paratiores reperiet quam putabat. | |
| Venio nunc eo quo me non cupiditas ducit sed fides. | 83.1 |
| Nam si mihi liberet accusare, accusarem alios potius ex qui- | |
| bus possem crescere; quod certum est non facere, dum | |
| utrumvis licebit. Is enim mihi videtur amplissimus qui sua | |
| virtute in altiorem locum pervenit, non qui ascendit per | 5 |
| alterius incommodum et calamitatem. Desinamus aliquando | |
| ea scrutari quae sunt inania; quaeramus ibi maleficium ubi | |
| et est et inveniri potest; iam intelleges, Eruci, certum | |
| crimen quam multis suspicionibus coarguatur, tametsi neque | |
| omnia dicam et leviter unum quidque tangam. Neque | 10 |
| enim id facerem, nisi necesse esset, et id erit signi me invi- | |
| tum facere, quod non persequar longius quam salus huius et | |
| mea fides postulabit. | |
| Causam tu nullam reperiebas in Sex. Roscio; at ego in | 84.1 |
| T. Roscio reperio. Tecum enim mihi res est, T. Rosci, | |
| quoniam istic sedes ac te palam adversarium esse profiteris. | |
| De Capitone post viderimus, si, quem ad modum paratum | |
| esse audio, testis prodierit; tum alias quoque suas palmas | 5 |
| cognoscet de quibus me ne audisse quidem suspicatur. | |
| L. Cassius ille quem populus Romanus verissimum et | |
| sapientissimum iudicem putabat identidem in causis quae- | |
| rere solebat 'cui bono' fuisset. Sic vita hominum est ut ad | |
| maleficium nemo conetur sine spe atque emolumento acce- | 10 |
| dere. Hunc quaesitorem ac iudicem fugiebant atque horre- | 85.1 |
| bant ei quibus periculum creabatur ideo quod, tametsi | |
| veritatis erat amicus, tamen natura non tam propensus ad | |
| misericordiam quam applicatus ad severitatem videbatur. | |
| Ego, quamquam praeest huic quaestioni vir et contra auda- | 5 |
| ciam fortissimus et ab innocentia clementissimus, tamen | |
| facile me paterer vel illo ipso acerrimo iudice quaerente vel | |
| apud Cassianos iudices, quorum etiam nunc ei quibus causa | |
| dicenda est nomen ipsum reformidant, pro Sex. Roscio dicere. | |
| In hac enim causa cum viderent illos amplissimam pecuniam | 86.1 |
| possidere, hunc in summa mendicitate esse, illud quidem non | |
| quaererent, cui bono fuisset, sed eo perspicuo crimen et su- | |
| spicionem potius ad praedam adiungerent quam ad egestatem. | |
| Quid si accedit eodem ut tenuis antea fueris? quid si ut | 5 |
| avarus? quid si ut audax? quid si ut illius qui occisus est | |
| inimicissimus? num quaerenda <causa> quae te ad tantum | |
| facinus adduxerit? Quid ergo horum negari potest? Tenui- | |
| tas hominis eius modi est ut dissimulari non queat atque eo | |
| magis eluceat quo magis occultatur. Avaritiam praefers qui | 87.1 |
| societatem coieris de municipis cognatique fortunis cum | |
| alienissimo. Quam sis audax, ut alia obliviscar, hinc omnes | |
| intellegere potuerunt quod ex tota societate, hoc est ex tot | |
| sicariis, solus tu inventus es qui cum accusatoribus sederes | 5 |
| atque os tuum non modo ostenderes sed etiam offerres. | |
| Inimicitias tibi fuisse cum Sex. Roscio et magnas rei fami- | |
| liaris controversias concedas necesse est. Restat, iudices, | 88.1 |
| ut hoc dubitemus, uter potius Sex. Roscium occiderit, is ad | |
| quem morte eius divitiae venerint, an is ad quem mendicitas, | |
| is qui antea tenuis fuerit, an is qui postea factus sit egen- | |
| tissimus, is qui ardens avaritia feratur infestus in suos, an is | 5 |
| qui semper ita vixerit ut quaestum nosset nullum, fructum | |
| autem eum solum quem labore peperisset, is qui omnium | |
| sectorum audacissimus sit, an is qui propter fori iudiciorum- | |
| que insolentiam non modo subsellia verum etiam urbem | |
| ipsam reformidet, postremo, iudices, id quod ad rem mea | 10 |
| sententia maxime pertinet, utrum inimicus potius an filius. |