| Nunc, Eruci, ad te venio. Conveniat mihi tecum ne- | 79.1 |
| cesse est, si ad hunc maleficium istud pertinet, aut ipsum | |
| sua manu fecisse, id quod negas, aut per aliquos liberos aut | |
| servos. Liberosne? quos neque ut convenire potuerit ne- | |
| que qua ratione inducere neque ubi neque per quos neque | 5 |
| qua spe aut quo pretio potes ostendere. Ego contra ostendo | |
| non modo nihil eorum fecisse Sex. Roscium sed ne potuisse | |
| quidem facere, quod neque Romae multis annis fuerit neque | |
| de praediis umquam temere discesserit. Restare tibi vide- | |
| batur servorum nomen, quo quasi in portum reiectus a | 10 |
| ceteris suspicionibus confugere posses; ubi scopulum offen- | |
| dis eius modi ut non modo ab hoc crimen resilire videas | |
| verum omnem suspicionem in vosmet ipsos recidere intelle- | |
| gas. Quid ergo est quo tamen accusator inopia argumen- | 80.1 |
| torum confugerit? 'Eius modi tempus erat' inquit 'ut | |
| homines volgo impune occiderentur; qua re hoc tu propter | |
| multitudinem sicariorum nullo negotio facere potuisti.' In- | |
| terdum mihi videris, Eruci, una mercede duas res adsequi | 5 |
| velle, nos iudicio perfundere, accusare autem eos ipsos a | |
| quibus mercedem accepisti. Quid ais? volgo occidebantur? | |
| Per quos et a quibus? Nonne cogitas te a sectoribus huc | |
| adductum esse? Quid postea? Nescimus per ista tempora | |
| eosdem fere sectores fuisse collorum et bonorum? Ei deni- | 81.1 |
| que qui tum armati dies noctesque concursabant, qui Romae | |
| erant adsidui, qui omni tempore in praeda et <in> sanguine | |
| versabantur, Sex. Roscio temporis illius acerbitatem iniqui- | |
| tatemque obicient et illam sicariorum multitudinem in qua | 5 |
| ipsi duces ac principes erant huic crimini putabunt fore? | |
| qui non modo Romae non fuit sed omnino quid Romae | |
| ageretur nescivit, propterea quod ruri adsiduus, quem ad | |
| modum tute confiteris, fuit. |