| Verum haec missa facio; illud quaero, is homo <qui>, ut | 76.1 |
| tute dicis, numquam inter homines fuerit, per quos | |
| homines hoc tantum facinus, tam occultum, absens prae- | |
| sertim, conficere potuerit. Multa sunt falsa, iudices, quae | |
| tamen argui suspiciose possunt; in his rebus si suspicio | 5 |
| reperta erit, culpam inesse concedam. Romae Sex. Roscius | |
| occiditur, cum in agro Amerino esset filius. Litteras, credo, | |
| misit alicui sicario qui Romae noverat neminem. Arcessi- | |
| vit aliquem. Quem aut quando? Nuntium misit. Quem | |
| aut ad quem? Pretio, gratia, spe, promissis induxit aliquem. | 10 |
| Nihil horum ne confingi quidem potest; et tamen causa de | |
| parricidio dicitur. | |
| Reliquum est ut per servos id admiserit. O, di immor- | 77.1 |
| tales, rem miseram et calamitosam! Quid? In tali crimine | |
| quod innocenti saluti solet esse ut servos in quaestionem | |
| polliceatur, id Sex. Roscio facere non licet? Vos qui hunc | |
| accusatis omnis eius servos habetis; unus puer victus | 5 |
| cotidiani administer ex tanta familia Sex. Roscio relictus | |
| non est. Te nunc appello, P. Scipio, te, <M.> Metelle; vobis | |
| advocatis, vobis agentibus aliquotiens duos servos paternos | |
| in quaestionem ab adversariis Sex. Roscius postulavit; | |
| meministisne T. Roscium recusare? Quid? ei servi ubi | 10 |
| sunt? Chrysogonum, iudices, sectantur; apud eum sunt in | |
| honore et in pretio. Etiam nunc ut ex eis quaeratur ego | |
| postulo, hic orat atque obsecrat. Quid facitis? cur recu- | 78.1 |
| satis? Dubitate etiam nunc, iudices, si potestis, a quo sit | |
| Sex. Roscius occisus, ab eone qui propter illius mortem in | |
| egestate et <in> insidiis versatur, cui ne quaerendi quidem de | |
| morte patris potestas permittitur, an ab eis qui quaestionem | 5 |
| fugitant, bona possident, in caede atque ex caede vivunt. | |
| Omnia, iudices, in hac causa sunt misera atque indigna; | |
| tamen hoc nihil neque acerbius neque iniquius proferri | |
| potest: mortis paternae de servis paternis quaestionem | |
| habere filio non licet! Ne tam diu quidem dominus erit | 10 |
| in suos dum ex eis de patris morte quaeratur? Veniam, | |
| neque ita multo postea, ad hunc locum; nam hoc totum | |
| ad Roscios pertinet, de quorum audacia tum me dicturum | |
| pollicitus sum, cum Eruci crimina diluissem. |