| Esto, causam proferre non potes. Tametsi statim vicisse | 73.6 |
| debeo, tamen de meo iure decedam et tibi quod in alia | |
| causa non concederem in hac concedam fretus huius inno- | |
| centia. Non quaero abs te qua re patrem Sex. Roscius | |
| occiderit, quaero quo modo occiderit. Ita quaero abs te, | 10 |
| C. Eruci: quo modo, et sic tecum agam ut meo loco vel | |
| respondendi vel interpellandi tibi potestatem faciam vel | |
| etiam, si quid voles, interrogandi. Quo modo occidit? | 74.1 |
| ipse percussit an aliis occidendum dedit? Si ipsum arguis, | |
| Romae non fuit; si per alios fecisse dicis, quaero quos? | |
| Servosne an liberos? <Si liberos,> quos homines? indidemne | |
| Ameria an hosce ex urbe sicarios? Si Ameria, qui sunt ei? | 5 |
| cur non nominantur? si Roma, unde eos noverat Roscius | |
| qui Romam multis annis non venit neque umquam plus | |
| triduo fuit? ubi eos convenit? qui conlocutus est? quo | |
| modo persuasit? 'Pretium dedit'; cui dedit? per quem | |
| dedit? unde aut quantum dedit? Nonne his vestigiis | 10 |
| ad caput malefici perveniri solet? Et simul tibi in mentem | |
| veniat facito quem ad modum vitam huiusce depinxeris; | |
| hunc hominem ferum atque agrestem fuisse, numquam cum | |
| homine quoquam conlocutum esse, numquam in oppido | |
| constitisse. Qua in re praetereo illud quod mihi maximo | 75.1 |
| argumento ad huius innocentiam poterat esse, in rusticis | |
| moribus, in victu arido, in hac horrida incultaque vita istius | |
| modi maleficia gigni non solere. Vt non omnem frugem | |
| neque arborem in omni agro reperire possis, sic non omne | 5 |
| facinus in omni vita nascitur. In urbe luxuries creatur, ex | |
| luxuria exsistat avaritia necesse est, ex avaritia erumpat | |
| audacia, inde omnia scelera ac maleficia gignuntur; vita | |
| autem haec rustica quam tu agrestem vocas parsimoniae, | |
| diligentiae, iustitiae magistra est. | 10 |