| Itaque cum multis ex rebus intellegi potest maiores no- | 69.4 |
| stros non modo armis plus quam ceteras nationes verum | 5 |
| etiam consilio sapientiaque potuisse, tum ex hac re vel | |
| maxime quod in impios singulare supplicium invenerunt. | |
| Qua in re quantum prudentia praestiterint eis qui apud | |
| ceteros sapientissimi fuisse dicuntur considerate. Pruden- | 70.1 |
| tissima civitas Atheniensium, dum ea rerum potita est, fuisse | |
| traditur; eius porro civitatis sapientissimum Solonem dicunt | |
| fuisse, eum qui leges quibus hodie quoque utuntur scripserit. | |
| Is cum interrogaretur cur nullum supplicium constituisset | 5 |
| in eum qui parentem necasset, respondit se id neminem | |
| facturum putasse. Sapienter fecisse dicitur, cum de eo | |
| nihil sanxerit quod antea commissum non erat, ne non tam | |
| prohibere quam admonere videretur. Quanto nostri maiores | |
| sapientius! qui cum intellegerent nihil esse tam sanctum | 10 |
| quod non aliquando violaret audacia, supplicium in parri- | |
| cidas singulare excogitaverunt ut, quos natura ipsa retinere | |
| in officio non potuisset, ei magnitudine poenae <a> maleficio | |
| summoverentur. Insui voluerunt in culleum vivos atque | |
| ita in flumen deici. | 15 |
| O singularem sapientiam, iudices! Nonne videntur hunc | 71.1 |
| hominem ex rerum natura sustulisse et eripuisse cui repente | |
| caelum, solem, aquam terramque ademerint ut, qui eum | |
| necasset unde ipse natus esset, careret eis rebus omnibus ex | |
| quibus omnia nata esse dicuntur? Noluerunt feris corpus | 5 |
| obicere ne bestiis quoque quae tantum scelus attigissent | |
| immanioribus uteremur; non sic nudos in flumen deicere | |
| ne, cum delati essent in mare, ipsum polluerent quo cetera | |
| quae violata sunt expiari putantur; denique nihil tam vile | |
| neque tam volgare est cuius partem ullam reliquerint. | 10 |
| Etenim quid tam est commune quam spiritus vivis, terra | 72.1 |
| mortuis, mare fluctuantibus, litus eiectis? Ita vivunt, dum | |
| possunt, ut ducere animam de caelo non queant, ita mori- | |
| untur ut eorum ossa terra non tangat, ita iactantur fluctibus | |
| ut numquam adluantur, ita postremo eiciuntur ut ne ad saxa | 5 |
| quidem mortui conquiescant. Tanti malefici crimen, cui | |
| maleficio tam insigne supplicium est constitutum, probare | |
| te, Eruci, censes posse talibus viris, si ne causam quidem | |
| malefici protuleris? Si hunc apud bonorum emptores ipsos | |
| accusares eique iudicio Chrysogonus praeesset, tamen dili- | 10 |
| gentius paratiusque venisses. Vtrum quid agatur non vides, | 73.1 |
| an apud quos agatur? Agitur de parricidio quod sine | |
| multis causis suscipi non potest; apud homines autem pru- | |
| dentissimos agitur qui intellegunt neminem ne minimum | |
| quidem maleficium sine causa admittere. | 5 |