| Videtisne quos nobis poetae tradiderunt patris ulciscendi | 66.1 |
| causa supplicium de matre sumpsisse, cum praesertim deo- | |
| rum immortalium iussis atque oraculis id fecisse dicantur, | |
| tamen ut eos agitent Furiae neque consistere umquam | |
| patiantur, quod ne pii quidem sine scelere esse potuerunt? | 5 |
| Sic se res habet, iudices: magnam vim, magnam necessi- | |
| tatem, magnam possidet religionem paternus maternusque | |
| sanguis; ex quo si qua macula concepta est, non modo elui | |
| non potest verum usque eo permanat ad animum ut summus | |
| furor atque amentia consequatur. Nolite enim putare, quem | 67.1 |
| ad modum in fabulis saepenumero videtis, eos qui aliquid | |
| impie scelerateque commiserint agitari et perterreri Fu- | |
| riarum taedis ardentibus. Sua quemque fraus et suus terror | |
| maxime vexat, suum quemque scelus agitat amentiaque | 5 |
| adficit, suae malae cogitationes conscientiaeque animi terrent; | |
| hae sunt impiis adsiduae domesticaeque Furiae quae dies | |
| noctesque parentium poenas a consceleratissimis filiis repe- | |
| tant. Haec magnitudo malefici facit ut, nisi paene mani- | 68.1 |
| festum parricidium proferatur, credibile non sit, nisi turpis | |
| adulescentia, nisi omnibus flagitiis vita inquinata, nisi sum- | |
| ptus effusi cum probro atque dedecore, nisi prorupta audacia, | |
| nisi tanta temeritas ut non procul abhorreat ab insania. | 5 |
| Accedat huc oportet odium parentis, animadversionis pa- | |
| ternae metus, amici improbi, servi conscii, tempus idoneum, | |
| locus opportune captus ad eam rem; paene dicam, respersas | |
| manus sanguine paterno iudices videant oportet, si tantum | |
| facinus, tam immane, tam acerbum credituri sunt. Qua re | 69.1 |
| hoc quo minus est credibile, nisi ostenditur, eo magis est, si | |
| convincitur, vindicandum. |