| De parricidio causa dicitur; ratio ab accusatore reddita | 61.8 |
| non est quam ob causam patrem filius occiderit. Quod in | 62.1 |
| minimis noxiis et in his levioribus peccatis quae magis crebra | |
| et iam prope cotidiana sunt vel maxime et primum quaeritur, | |
| quae causa malefici fuerit, id Erucius in parricidio quaeri | |
| non putat oportere. In quo scelere, iudices, etiam cum | 5 |
| multae causae convenisse unum in locum atque inter se | |
| congruere videntur, tamen non temere creditur, neque levi | |
| coniectura res penditur, neque testis incertus auditur, neque | |
| accusatoris ingenio res iudicatur. Cum multa antea com- | |
| missa maleficia, cum vita hominis perditissima, tum singu- | 10 |
| laris audacia ostendatur necesse est, neque audacia solum | |
| sed summus furor atque amentia. Haec cum sint omnia, | |
| tamen exstent oportet expressa sceleris vestigia, ubi, qua | |
| ratione, per quos, quo tempore maleficium sit admissum. | |
| Quae nisi multa et manifesta sunt, profecto res tam scelesta, | 15 |
| tam atrox, tam nefaria credi non potest. Magna est enim | 63.1 |
| vis humanitatis; multum valet communio sanguinis; recla- | |
| mitat istius modi suspicionibus ipsa natura; portentum | |
| atque monstrum certissimum est esse aliquem humana | |
| specie et figura qui tantum immanitate bestias vicerit ut, | 5 |
| propter quos hanc suavissimam lucem aspexerit, eos indi- | |
| gnissime luce privarit, cum etiam feras inter sese partus atque | |
| educatio et natura ipsa conciliet. | |
| Non ita multis ante annis aiunt T. Caelium quendam | 64.1 |
| Terracinensem, hominem non obscurum, cum cenatus cubi- | |
| tum in idem conclave cum duobus adulescentibus filiis isset, | |
| inventum esse mane iugulatum. Cum neque servus quis- | |
| quam reperiretur neque liber ad quem ea suspicio pertineret, | 5 |
| id aetatis autem duo filii propter cubantes ne sensisse qui- | |
| dem se dicerent, nomina filiorum de parricidio delata sunt. | |
| Quid poterat tam esse suspiciosum? neutrumne sensisse? | |
| ausum autem esse quemquam se in id conclave committere | |
| eo potissimum tempore cum ibidem essent duo adulescentes | 10 |
| filii qui et sentire et defendere facile possent? Erat porro | |
| nemo in quem ea suspicio conveniret. Tamen, cum planum | 65.1 |
| iudicibus esset factum aperto ostio dormientis eos repertos | |
| esse, iudicio absoluti adulescentes et suspicione omni liberati | |
| sunt. Nemo enim putabat quemquam esse qui, cum omnia | |
| divina atque humana iura scelere nefario polluisset, somnum | 5 |
| statim capere potuisset, propterea quod qui tantum facinus | |
| commiserunt non modo sine cura quiescere sed ne spirare | |
| quidem sine metu possunt. |