| Quid mihi ad defendendum dedisti, bone accusator? | 58.1 |
| quid hisce autem ad suspicandum? 'Ne exheredaretur | |
| veritus est.' Audio, sed qua de causa vereri debuerit nemo | |
| dicit. 'Habebat pater in animo.' Planum fac. Nihil est; | |
| non quicum deliberaverit, quem certiorem fecerit, unde istud | 5 |
| vobis suspicari in mentem venerit. Cum hoc modo accusas, | |
| Eruci, nonne hoc palam dicis: 'Ego quid acceperim scio, | |
| quid dicam nescio; unum illud spectavi quod Chrysogonus | |
| aiebat neminem isti patronum futurum; de bonorum em- | |
| ptione deque ea societate neminem esse qui verbum facere | 10 |
| auderet hoc tempore'? Haec te opinio falsa in istam frau- | |
| dem impulit; non me hercules verbum fecisses, si tibi | |
| quemquam responsurum putasses. | |
| Operae pretium erat, si animadvertistis, iudices, neglegen- | 59.1 |
| tiam eius in accusando considerare. Credo, cum vidisset | |
| qui homines in hisce subselliis sederent, quaesisse num ille | |
| aut ille defensurus esset; de me ne suspicatum quidem esse, | |
| quod antea causam publicam nullam dixerim. Postea quam | 5 |
| invenit neminem eorum qui possunt et solent ita neglegens | |
| esse coepit ut, cum in mentem veniret ei, resideret, deinde | |
| spatiaretur, non numquam etiam puerum vocaret, credo, cui | |
| cenam imperaret, prorsus ut vestro consessu et hoc conventu | |
| pro summa solitudine abuteretur. Peroravit aliquando, ad- | 10 |
| sedit; surrexi ego. Respirare visus est quod non alius | 60.1 |
| potius diceret. Coepi dicere. Vsque eo animadverti, iu- | |
| dices, eum iocari atque alias res agere ante quam Chryso- | |
| gonum nominavi; quem simul atque attigi, statim homo se | |
| erexit, mirari visus est. Intellexi quid eum pepugisset. | 5 |
| Iterum ac tertio nominavi. Postea homines cursare ultro et | |
| citro non destiterunt, credo, qui Chrysogono nuntiarent esse | |
| aliquem in civitate qui contra voluntatem eius dicere auderet; | |
| aliter causam agi atque ille existimaret, aperiri bonorum | |
| emptionem, vexari pessime societatem, gratiam potentiam- | 10 |
| que eius neglegi, iudices diligenter attendere, populo rem | |
| indignam videri. Quae quoniam te fefellerunt, Eruci, quo- | 61.1 |
| niamque vides versa esse omnia, causam pro Sex. Roscio, si | |
| non commode, at libere dici, quem dedi putabas defendi | |
| intellegis, quos tradituros sperabas vides iudicare, restitue | |
| nobis aliquando veterem tuam illam calliditatem atque pru- | 5 |
| dentiam, confitere huc ea spe venisse quod putares hic | |
| latrocinium, non iudicium futurum. |