| Accusatores multos esse in civitate utile est ut metu con- | 56.1 |
| tineatur audacia; verum tamen hoc ita est utile ut ne plane | |
| inludamur ab accusatoribus. Innocens est quispiam, verum | |
| tamen, quamquam abest a culpa, suspicione tamen non | |
| caret; tametsi miserum est, tamen ei qui hunc accuset | 5 |
| possim aliquo modo ignoscere. Cum enim aliquid habeat | |
| quod possit criminose ac suspiciose dicere, aperte ludificari | |
| et calumniari sciens non videatur. Qua re facile omnes | |
| patimur esse quam plurimos accusatores, quod innocens, si | |
| accusatus sit, absolvi potest, nocens, nisi accusatus fuerit, | 10 |
| condemnari non potest; utilius est autem absolvi innocen- | |
| tem quam nocentem causam non dicere. Anseribus cibaria | |
| publice locantur et canes aluntur in Capitolio ut significent | |
| si fures venerint. At fures internoscere non possunt, signifi- | |
| cant tamen si qui noctu in Capitolium venerint et, quia id | 15 |
| est suspiciosum, tametsi bestiae sunt, tamen in eam partem | |
| potius peccant quae est cautior. Quod si luce quoque | |
| canes latrent cum deos salutatum aliqui venerint, opinor, eis | |
| crura suffringantur, quod acres sint etiam tum cum suspicio | |
| nulla sit. Simillima est accusatorum ratio. Alii vestrum | 57.1 |
| anseres sunt qui tantum modo clamant, nocere non possunt, | |
| alii canes qui et latrare et mordere possunt. Cibaria vobis | |
| praeberi videmus; vos autem maxime debetis in eos impe- | |
| tum facere qui merentur. Hoc populo gratissimum est. | 5 |
| Deinde, si voletis, etiam tum cum veri simile erit aliquem | |
| commisisse, in suspicione latratote; id quoque concedi | |
| potest. Sin autem sic agetis ut arguatis aliquem patrem | |
| occidisse neque dicere possitis aut qua re aut quo modo, ac | |
| tantum modo sine suspicione latrabitis, crura quidem vobis | 10 |
| nemo suffringet, sed, si ego hos bene novi, litteram illam | |
| cui vos usque eo inimici estis ut etiam Kal. omnis oderitis | |
| ita vehementer ad caput adfigent ut postea neminem alium | |
| nisi fortunas vestras accusare possitis. |