| Ne tu, Eruci, accusator esses ridiculus, si illis temporibus | 50.1 |
| natus esses cum ab aratro arcessebantur qui consules fierent. | |
| Etenim qui praeesse agro colendo flagitium putes, profecto | |
| illum Atilium quem sua manu spargentem semen qui missi | |
| erant convenerunt hominem turpissimum atque inhonestis- | 5 |
| simum iudicares. At hercule maiores nostri longe aliter | |
| et de illo et de ceteris talibus viris existimabant itaque ex | |
| minima tenuissimaque re publica maximam et florentis- | |
| simam nobis reliquerunt. Suos enim agros studiose cole- | |
| bant, non alienos cupide appetebant; quibus rebus et agris | 10 |
| et urbibus et nationibus rem publicam atque hoc imperium | |
| et populi Romani nomen auxerunt. Neque ego haec eo | 51.1 |
| profero quo conferenda sint cum hisce de quibus nunc | |
| quaerimus, sed ut illud intellegatur, cum apud maiores | |
| nostros summi viri clarissimique homines qui omni tempore | |
| ad gubernacula rei publicae sedere debebant tamen in agris | 5 |
| quoque colendis aliquantum operae temporisque con- | |
| sumpserint, ignosci oportere ei homini qui se fateatur esse | |
| rusticum, cum ruri adsiduus semper vixerit, cum praesertim | |
| nihil esset quod aut patri gratius aut sibi iucundius aut re | |
| vera honestius facere posset. | 10 |
| Odium igitur acerrimum patris in filium ex hoc, opinor, | 52.1 |
| ostenditur, Eruci, quod hunc ruri esse patiebatur. Numquid | |
| est aliud? 'Immo vero' inquit 'est; nam istum exhere- | |
| dare in animo habebat.' Audio; nunc dicis aliquid quod | |
| ad rem pertineat; nam illa, opinor, tu quoque concedis | 5 |
| levia esse atque inepta: 'Convivia cum patre non inibat.' | |
| Quippe, qui ne in oppidum quidem nisi perraro veniret. | |
| 'Domum suam istum non fere quisquam vocabat.' Nec | |
| mirum, qui neque in urbe viveret neque revocaturus esset. | |
| Verum haec tu quoque intellegis esse nugatoria; illud quod | 53.1 |
| coepimus videamus, quo certius argumentum odi reperiri | |
| nullo modo potest. 'Exheredare pater filium cogitabat.' | |
| Mitto quaerere qua de causa; quaero qui scias; tametsi te | |
| dicere atque enumerare causas omnis oportebat, et id erat | 5 |
| certi accusatoris officium qui tanti sceleris argueret explicare | |
| omnia vitia ac peccata fili quibus incensus parens potuerit | |
| animum inducere ut naturam ipsam vinceret, ut amorem | |
| illum penitus insitum eiceret ex animo, ut denique patrem | |
| esse sese oblivisceretur; quae sine magnis huiusce peccatis | 10 |
| accidere potuisse non arbitror. Verum concedo tibi ut ea | 54.1 |
| praetereas quae, cum taces, nulla esse concedis; illud qui- | |
| dem, voluisse exheredare, certe tu planum facere debes. | |
| Quid ergo adfers qua re id factum putemus? Vere nihil | |
| potes dicere; finge aliquid saltem commode ut ne plane | 5 |
| videaris id facere quod aperte facis, huius miseri fortunis et | |
| horum virorum talium dignitati inludere. Exheredare filium | |
| voluit. Quam ob causam? 'Nescio.' Exheredavitne? | |
| 'Non.' Quis prohibuit? 'Cogitabat.' Cogitabat? cui dixit? | |
| 'Nemini.' Quid est aliud iudicio ac legibus ac maiestate | 10 |
| vestra abuti ad quaestum atque ad libidinem nisi hoc modo | |
| accusare atque id obicere quod planum facere non modo | |
| non possis verum ne coneris quidem? Nemo nostrum est, | 55.1 |
| Eruci, quin sciat tibi inimicitias cum Sex. Roscio nullas | |
| esse; vident omnes qua de causa huic inimicus venias; | |
| sciunt huiusce pecunia te adductum esse. Quid ergo est? | |
| Ita tamen quaestus te cupidum esse oportebat ut horum | 5 |
| existimationem et legem Remmiam putares aliquid valere | |
| oportere. |