| 'Nescio' inquit 'quae causa odi fuerit; fuisse odium | 42.1 |
| intellego quia antea, cum duos filios haberet, illum alterum | |
| qui mortuus est secum omni tempore volebat esse, hunc in | |
| praedia rustica relegarat.' Quod Erucio accidebat in mala | |
| nugatoriaque accusatione, idem mihi usu venit in causa | 5 |
| optima. Ille quo modo crimen commenticium confirmaret | |
| non inveniebat, ego res tam levis qua ratione infirmem ac | |
| diluam reperire non possum. Quid ais, Eruci? tot praedia, | 43.1 |
| tam pulchra, tam fructuosa Sex. Roscius filio suo relega- | |
| tionis ac supplici gratia colenda ac tuenda tradiderat? | |
| Quid? hoc patres familiae qui liberos habent, praesertim | |
| homines illius ordinis ex municipiis rusticanis, nonne opta- | 5 |
| tissimum sibi putant esse filios suos rei familiari maxime | |
| servire et in praediis colendis operae plurimum studique | |
| consumere? An amandarat hunc sic ut esset in agro ac | 44.1 |
| tantum modo aleretur ad villam, ut commodis omnibus | |
| careret? Quid? si constat hunc non modo colendis praediis | |
| praefuisse sed certis fundis patre vivo frui solitum esse, | |
| tamenne haec a te vita eius rusticana relegatio atque aman- | 5 |
| datio appellabitur? Vides, Eruci, quantum distet argumen- | |
| tatio tua ab re ipsa atque <a> veritate. Quod consuetudine | |
| patres faciunt, id quasi novum reprehendis; quod benivo- | |
| lentia fit, id odio factum criminaris; quod honoris causa | |
| pater filio suo concessit, id eum supplici causa fecisse dicis. | 10 |
| Neque haec tu non intellegis, sed usque eo quid arguas non | 45.1 |
| habes, ut non modo tibi contra nos dicendum putes verum | |
| etiam contra rerum naturam contraque consuetudinem | |
| hominum contraque opiniones omnium. | |
| At enim, cum duos filios haberet, alterum a se non dimit- | 5 |
| tebat, alterum ruri esse patiebatur. Quaeso, Eruci, ut hoc | |
| in bonam partem accipias; non enim exprobrandi causa sed | |
| commonendi gratia dicam. Si tibi fortuna non dedit ut | 46.1 |
| patre certo nascerere ex quo intellegere posses qui animus | |
| patrius in liberos esset, at natura certe dedit ut humanitatis | |
| non parum haberes; eo accessit studium doctrinae ut ne a | |
| litteris quidem alienus esses. Ecquid tandem tibi videtur, | 5 |
| ut ad fabulas veniamus, senex ille Caecilianus minoris facere | |
| Eutychum, filium rusticum, quam illum alterum, Chaere- | |
| stratum?—nam, ut opinor, hoc nomine est—alterum in urbe | |
| secum honoris causa habere, alterum rus supplici causa | |
| relegasse? 'Quid ad istas ineptias abis?' inquies. Quasi | 47.1 |
| vero mihi difficile sit quamvis multos nominatim proferre, | |
| ne longius abeam, vel tribulis vel vicinos meos qui suos | |
| liberos quos plurimi faciunt agricolas adsiduos esse cupiunt. | |
| Verum homines notos sumere odiosum est, cum et illud in- | 5 |
| certum sit velintne ei sese nominari, et nemo vobis magis | |
| notus futurus sit quam est hic Eutychus, et certe ad rem | |
| nihil intersit utrum hunc ego comicum adulescentem an | |
| aliquem ex agro Veienti nominem. Etenim haec conficta | |
| arbitror esse a poetis ut effictos nostros mores in alienis | 10 |
| personis expressamque imaginem vitae cotidianae videremus. | |
| Age nunc, refer animum sis ad veritatem et considera non | 48.1 |
| modo in Vmbria atque in ea vicinitate sed in his veteribus | |
| municipiis quae studia a patribus familias maxime laudentur; | |
| iam profecto te intelleges inopia criminum summam laudem | |
| Sex. Roscio vitio et culpae dedisse. Ac non modo hoc | 5 |
| patrum voluntate liberi faciunt sed permultos et ego novi et, | |
| nisi me fallit animus, unus quisque vestrum qui et ipsi | |
| incensi sunt studio quod ad agrum colendum attinet, vitam- | |
| que hanc rusticam, quam tu probro et crimini putas esse | |
| oportere, et honestissimam et suavissimam esse arbitrantur. | 10 |
| Quid censes hunc ipsum Sex. Roscium quo studio et qua | 49.1 |
| intellegentia esse in rusticis rebus? Vt ex his propinquis | |
| eius, hominibus honestissimis, audio, non tu in isto artificio | |
| accusatorio callidior es quam hic in suo. Verum, ut opinor, | |
| quoniam ita Chrysogono videtur qui huic nullum praedium | 5 |
| reliquit, et artificium obliviscatur et studium deponat licebit. | |
| Quod tametsi miserum et indignum est, feret tamen aequo | |
| animo, iudices, si per vos vitam et famam potest obtinere; | |
| hoc vero est quod ferri non potest, si et in hanc calamitatem | |
| venit propter praediorum bonitatem et multitudinem et | 10 |
| quod ea studiose coluit, id erit ei maxime fraudi, ut parum | |
| miseriae sit quod aliis coluit non sibi, nisi etiam quod | |
| omnino coluit crimini fuerit. |