| Occidisse patrem Sex. Roscius arguitur. Scelestum, di | 37.1 |
| immortales! ac nefarium facinus atque eius modi quo uno | |
| maleficio scelera omnia complexa esse videantur! Etenim | |
| si, id quod praeclare a sapientibus dicitur, voltu saepe | |
| laeditur pietas, quod supplicium satis acre reperietur | 5 |
| in eum qui mortem obtulerit parenti? pro quo mori | |
| ipsum, si res postularet, iura divina atque humana coge- | |
| bant. In hoc tanto, tam atroci, tam singulari maleficio, | 38.1 |
| quod ita raro exstitit ut, si quando auditum sit, portenti ac | |
| prodigi simile numeretur, quibus tandem tu, C. Eruci, argu- | |
| mentis accusatorem censes uti oportere? nonne et audaciam | |
| eius qui in crimen vocetur singularem ostendere et mores | 5 |
| feros immanemque naturam et vitam vitiis flagitiisque omni- | |
| bus deditam, denique omnia ad perniciem profligata atque | |
| perdita? Quorum tu nihil in Sex. Roscium ne obiciendi | |
| quidem causa contulisti. | |
| Patrem occidit Sex. Roscius. Qui homo? adulescentulus | 39.1 |
| corruptus et ab hominibus nequam inductus? Annos natus | |
| maior quadraginta. Vetus videlicet sicarius, homo audax | |
| et saepe in caede versatus. At hoc ab accusatore ne dici | |
| quidem audistis. Luxuries igitur hominem nimirum et | 5 |
| aeris alieni magnitudo et indomitae animi cupiditates ad | |
| hoc scelus impulerunt. De luxuria purgavit Erucius, cum | |
| dixit hunc ne in convivio quidem ullo fere interfuisse. | |
| Nihil autem umquam debuit. Cupiditates porro quae | |
| possunt esse in eo qui, ut ipse accusator obiecit, ruri | 10 |
| semper habitarit et in agro colendo vixerit? quae vita | |
| maxime disiuncta <a> cupiditate et cum officio <coniuncta est>. | |
| Quae res igitur tantum istum furorem Sex. Roscio obiecit? | 40.1 |
| 'Patri' inquit 'non placebat.' Patri non placebat? quam | |
| ob causam? necesse est enim eam quoque iustam et | |
| magnam et perspicuam fuisse. Nam ut illud incredibile | |
| est, mortem oblatam esse patri a filio sine plurimis et | 5 |
| maximis causis, sic hoc veri simile non est, odio fuisse | |
| parenti filium sine causis multis et magnis et necessariis. | |
| Rursus igitur eodem revertamur et quaeramus quae tanta | 41.1 |
| vitia fuerint in unico filio qua re is patri displiceret. At | |
| perspicuum est nullum fuisse. Pater igitur amens, qui | |
| odisset eum sine causa quem procrearat? At is quidem | |
| fuit omnium constantissimus. Ergo illud iam perspicuum | 5 |
| profecto est, si neque amens pater neque perditus filius | |
| fuerit, neque odi causam patri neque sceleris filio fuisse. |