| Hominem longe audacissimum nuper habuimus in civi- | 33.1 |
| tate C. Fimbriam et, quod inter omnis constat, nisi inter | |
| eos qui ipsi quoque insaniunt insanissimum. Is cum | |
| curasset in funere C. Mari ut Q. Scaevola volneraretur, vir | |
| sanctissimus atque ornatissimus nostrae civitatis, de cuius | 5 |
| laude neque hic locus est ut multa dicantur neque plura | |
| tamen dici possunt quam populus Romanus memoria | |
| retinet, diem Scaevolae dixit, postea quam comperit eum | |
| posse vivere. Cum ab eo quaereretur quid tandem accusa- | |
| turus esset eum quem pro dignitate ne laudare quidem | 10 |
| quisquam satis commode posset, aiunt hominem, ut erat | |
| furiosus, respondisse: 'quod non totum telum corpore | |
| recepisset.' Quo populus Romanus nihil vidit indignius | |
| nisi eiusdem viri mortem, quae tantum potuit ut omnis | |
| occisus perdiderit et adflixerit; quos quia servare per com- | 15 |
| positionem volebat, ipse ab eis interemptus est. Estne hoc | 34.1 |
| illi dicto atque facto Fimbriano simillimum? Accusatis | |
| Sex. Roscium. Quid ita? Quia de manibus vestris effugit, | |
| quia se occidi passus non est. Illud, quia in Scaevola | |
| factum est, magis indignum videtur, hoc, quia fit a Chryso- | 5 |
| gono, non est ferendum. Nam per deos immortalis! quid | |
| est in hac causa quod defensionis indigeat? qui locus in- | |
| genium patroni requirit aut oratoris eloquentiam magno | |
| opere desiderat? Totam causam, iudices, explicemus atque | |
| ante oculos expositam consideremus; ita facillime quae res | 10 |
| totum iudicium contineat et quibus <de> rebus nos dicere | |
| oporteat et quid vos sequi conveniat intellegetis. | |
| Tres sunt res, quantum ego existimare possum, quae | 35.1 |
| obstent hoc tempore Sex. Roscio, crimen adversariorum et | |
| audacia et potentia. Criminis confictionem accusator | |
| Erucius suscepit, audaciae partis Roscii sibi poposcerunt, | |
| Chrysogonus autem, is qui plurimum potest, potentia | 5 |
| pugnat. De hisce omnibus rebus me dicere oportere in- | |
| tellego. Quid igitur est? Non eodem modo de omnibus, | 36.1 |
| ideo quod prima illa res ad meum officium pertinet, duas | |
| autem reliquas vobis populus Romanus imposuit; ego | |
| crimen oportet diluam, vos et audaciae resistere et homi- | |
| num eius modi perniciosam atque intolerandam potentiam | 5 |
| primo quoque tempore exstinguere atque opprimere debetis. |